CAPUT IX. Item illud, Et convertatur, etc., inter utramque opinionem consistere.

15. Illud etiam quod apud Ecclesiasten scriptum est, Et convertatur pulvis in terram, sicut fuit, et spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum (Eccle. XII, 7), neutri sententiae contra alteram suffragatur, sed inter utramque consistit. Cum enim isti dixerint hinc probari non a parentibus, sed a Deo animam dari, quod converso pulvere in terram suam, id est carne, quae de pulvere facta est, revertetur spiritus ad Deum qui dedit illum; respondent illi: Utique ita est. Redit enim spiritus ad Deum, qui eum dedit homini primo, quando in ejus faciem sufflavit (Gen. II, 7), converso pulvere, id est humano corpore, in terram, unde primitus factum est (Id. III, 19). Neque enim ad parentes erat spiritus rediturus, quamvis inde sit creatus ex illo uno qui homini primo datus est; sicut nec ipsa caro post mortem ad parentes revertitur, a quibus eam certe constat esse propagatam. Quemadmodum ergo caro non redit ad homines ex quibus creata est, sed ad terram unde primo homini formata est; ita et spiritus non redit ad homines a quibus transfusus est, sed ad Deum a quo primae illi carni datus est.

16. Quo testimonio sane satis admonemur, ex nihilo Deum fecisse animam quam primo homini dedit, non ex aliqua jam facta creatura, sicut corpus ex terra: et ideo cum redit, non habet quo redeat, nisi ad auctorem qui eam dedit; non ad eam creaturam ex qua facta est, sicut corpus ad terram. Nulla est enim creatura ex qua facta est, quia ex nihilo facta est; ac per noc ad factorem redit quae redit, a quo ex nihilo facta est. Non enim omnes redeunt, quoniam sunt de quibus dicitur, Spiritus ambulans, et non revertens (Psal. LXXVII, 30).