|
17. Quocirca difficile est quidem omnia de hac re Scripturarum
sanctarum testimonia colligere; quod etsi fieri possit, ut non solum
commemorentur sed etiam pertractentur, in magnam sermonis longitudinem
pergunt: sed tamen nisi aliquid tam certum proferatur, quam certa
proferuntur quibus ostenditur quod Deus animam fecerit, vel quod eam
primo homini dederit, quonam modo per divini eloquii testimonium ista
quaestio solvatur ignoro. Si enim scriptum esset quod similiter
sufflaverit Deus in faciem formatae mulieris, et facta fuerit in
animam vivam; jam quidem plurimum lucis accederet, qua cuique formatae
carni hominis non ex parentibus dari animam crederemus: adhuc tamen
exspectaretur quid proprie teneretur in prole, qui nobis modus usitatus
est hominis ex homine. Prima vero mulier aliter facta est, et ideo
adhuc dici posset animam propterea non ex Adam divinitus Evae datam,
quia non ex illo tanquam proles orta est. Si autem homini qui primus
ex illis natus est, commemoraret Scriptura non ex parentibus ductam,
sed desuper animam datam, illud jam in caeteris, etiam tacente
Scriptura, oporteret intelligi.
|
|