|
18. Nunc itaque et illud consideremus, utrum neutram confirmet
sententiam, sed utrique possit accommodari, quod scriptum est, Per
unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors,
et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt: et
paulo post, Sicut per unius delictum in omnes homines ad
condemnationem, ita et per unius justificationem in omnes homines ad
justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis
peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam justi
constituentur multi (Rom. V, 12, 18, 19). Ex his enim
verbis Apostoli, qui defendunt animarum propaginem, sententiam suam
sic astruere moliuntur: Si secundum solam carnem, inquiunt, potest
intelligi peccatum vel peccator, non cogimur in his verbis ex
parentibus animam credere; si autem quamvis per illecebram carnis, non
tamen peccat nisi anima, quomodo accipiendum est quod dictum est, in
quo omnes peccaverunt, si non ex Adam etiam anima, sicut caro,
propagata est? aut quomodo per illius inobedientiam peccatores
constituti sunt, si tantum secundum carnem in illo, non etiam secundum
animam fuerunt?
19. Cavendum est enim ne vel Deus videatur auctor esse peccati, si
dat animam carni, in qua eam peccare necesse sit; vel possit esse
anima, praeter ipsius Christi, cui liberandae a peccato non sit
christiana gratia necessaria, quia non peccavit in Adam, si omnes in
eo peccasse secundum carnem tantum quae de illo creata est, non etiam
secundum animam dictum est: quod usque adeo contrarium est
ecclesiasticae fidei, ut parentes ad percipiendam gratiam sancti
Baptismi etiam cum parvulis atque infantibus currant; in quibus si hoc
vinculum peccati solvitur quod tantummodo carnis, non etiam quod animae
est, merito quaeritur quid eis obesset, si in illa aetate de corpore
sine Baptismo exirent. Si enim per hoc Sacramentum corpori eorum
consulitur, non et animae, deberent et mortui baptizari: at cum
videamus hoc universaliter Ecclesiam retinere, ut cum viventibus
curratur, et viventibus succurratur, ne cum mortui fuerint nihil
possit fieri quod prosit; non videmus quid aliud possit intelligi,
nisi unumquemque parvulum non esse nisi Adam et corpore et anima, et
ideo illi Christi gratiam necessariam. Aetas quippe illa in seipsa
nihil egit vel boni vel mali; proinde ibi anima innocentissima est, si
ex Adam propagata non est: unde quomodo possit juste ire in
condemnationem, si de corpore sine Baptismo exierit, quisquis istam
sententiam de anima tenens potuerit demonstrare, mirandus est.
|
|