|
20. Verissime quippe ac veracissime scriptum est, Caro concupiscit
adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17):
sed tamen carnem sine anima concupiscere nihil posse, puto quod omnis
doctus indoctusque non dubitet. Ac per hoc ipsius concupiscentiae
carnalis causa non est in anima sola, sed multo minus est in carne
sola. Ex utroque enim fit: ex anima scilicet, quod sine illa
delectatio nulla sentitur; ex carne autem, quod sine illa carnalis
delectatio non sentitur. Carnem itaque concupiscentem adversus
spiritum dicit Apostolus carnalem procul dubio delectationem, quam de
carne et cum carne spiritus habet adversus delectationem, quam solus
habet. Solus quippe habet, nisi fallor, illud desiderium, non cum
carnis voluptate, vel carnalium rerum cupiditate commixtum, quo
desiderat et deficit anima in atria Domini (Psal. LXXXIII,
3). Solus habet etiam illud, de quo ei dicitur, Concupisti
sapientiam; serva mandatum, et Dominus praebet illam tibi (Eccli.
I, 33). Nam cum spiritus imperat membris corporis, ut huic
desiderio serviant, quo solus accenditur, velut cum assumitur codex,
cum aliquid scribitur, legitur, disputatur, auditur, cum denique
panis frangitur esurienti, et caetera humanitatis ac misericordiae
praestantur officia; obedientiam caro exhibet, non concupiscentiam
movet. His atque hujusmodi bonis desideriis quibus sola anima
concupiscit, cum adversatur aliquid quod eamdem animam secundum carnem
delectat, tunc dicitur caro concupiscere adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem.
21. Sic enim dicta est caro in eo quod secundum ipsam facit anima,
cum ait, Caro concupiscit; quemadmodum dictum est, Auris audit, et
oculus videt Quis enim nescit quod anima potius et per aurem audiat,
et per oculum videat? Ita loquimur et cum dicimus, Manus tua
subvenit homini; cum aliquid porrecta manu datur, quo cuiquam
subveniatur. Quod si de ipso etiam fidei oculo, ad quem pertinet
credere quae per carnem non videntur, dictum est, Videbit omnis caro
salutare Dei (Luc. III, 6); non utique nisi de anima, qua
vivit caro, cum etiam per ipsam carnem nostram Christum pie videre,
id est, formam qua indutus est propter nos, non pertineat ad
concupiscentiam, sed ad ministerium carnis, ne forte aliquis ita velit
accipere quod dictum est, Videbit omnis caro salutare Dei: quanto
congruentius dicitur caro concupiscere, quando anima non solum carni
animalem vitam praebet, verum etiam secundum ipsam carnem aliquid
concupiscit; quod in potestate non est ne concupiscat, quamdiu inest
peccatum in membris, id est, violenta quaedam carnis illecebra in
corpore mortis hujus, veniens de vindicta illius peccati, unde
propaginem ducimus, secundum quam omnes ante gratiam filii sunt irae
(Ephes. II, 3). Contra quod peccatum militant sub gratia
constituti, non ut non sit in eorum corpore, quamdiu ita mortale est,
ut et mortuum jure dicatur, sed ut non regnet. Non autem regnat, cum
desideriis ejus, id est, his quae secundum carnem contra spiritum
concupiscuntur, non obeditur. Proinde Apostolus numquid ait, Non
sit peccatum in vestro mortali corpore (sciebat quippe inesse peccati
delectationem, quam peccatum vocat, depravata scilicet ex prima
transgressione natura)? sed, Non, inquit, regnet peccatum in
vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus; nec exhibeatis
membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13).
|
|