|
22. Secundum hanc sententiam, nec rem absurdissimam dicimus, quod
caro sine anima concupiscat; nec Manichaeis consentimus, qui cum
viderent non posse carnem sine anima concupiscere, aliam quamdam animam
suam ex alia natura Deo contraria carnem habere putaverunt, unde
concupiscat adversus spiritum. Nec alicui animae non esse necessariam
Christi gratiam dicere cogimur, cum dicitur nobis: Quid meruit anima
infantis, unde illi perniciosum sit non percepto christiani Baptismi
sacramento exire de corpore, si nec proprium aliquod peccatum
commisit, nec ex illa est quae in Adam prima peccavit?
23. Non enim de pueris grandiusculis agimus, quibus quidem peccatum
proprium nolunt attribuere quidam, nisi ab anni quarti decimi
articulo, cum pubescere coeperint. Quod merito crederemus, si nulla
essent peccata, nisi quae membris genitalibus admittuntur: quis vero
audeat affirmare, furta, mendacia, perjuria, non esse peccata, nisi
qui talia vult impune committere? At his plena est puerilis aetas,
quamvis in eis non ita ut in majoribus punienda videantur, quod
sperentur annis accedentibus, quibus ratio convalescat, posse
praecepta salutaria melius intelligere, eisque libentius obedire. Sed
nunc de pueris non agimus, quorum carnalem ac puerilem voluptatem vel
corporis vel animi si veritas et aequitas oppugnaverit, quibus possunt
viribus dictorum atque factorum repugnant; pro qua, nisi pro falsitate
et iniquitate, quae suffragari videbitur eis, vel ad percipienda quae
alliciunt, vel ad vitanda quae offendunt? De infantibus loquimur,
non quia nascuntur plerumque de adulteriis (neque enim in pravis
moribus naturae dona culpanda sunt; aut propterea non debuerunt
germinare frumenta, quod ea severit furantis manus: aut vero ipsis
parentibus obfutura sit iniquitas sua, si se ad Deum convertendo
correxerint; quanto minus filiis, si recte vixerint?).
|
|