|
Sed illa aetas hic vehementem quaestionem movet, cujus anima cum
peccatum nullum habeat de proprio voluntatis arbitrio, quaeritur
quomodo possit justificari per illius unius hominis obedientiam, si per
alterius unius inobedientiam rea non est? Haec vox eorum est, qui
animas hominum ex hominibus parentibus creatas volunt, non quidem nisi
a creatore Deo, sed sicut etiam corpora. Non enim et haec parentes
creant, ac non ille qui ait: Priusquam te formarem in utero, novi te
(Jerem. I, 5).
24. Quibus respondetur, animas quidem corporibus hominum Deum
novas singillatim dare, ad hoc ut in carne peccati de originali peccato
veniente recte vivendo, carnalesque concupiscentias sub Dei gratia
subigendo, meritum comparent, quo cum ipso corpore in melius
transferantur tempore resurrectionis, et in Christo in aeternum cum
Angelis vivant. Sed necesse esse ut , cum membris terrenis atque
mortalibus, maximeque de peccati carne propagatis, miro modo
coaptantur, ut ea primitus vivificare, post etiam aetatis accessu
regere possint, tanquam oblivione praegraventur. Quae si esset
quodammodo indigestibilis, Creatori tribueretur: cum vero paulatim ab
hujus oblivionis torpore anima resipiscens possit converti ad Deum
suum, ejusque misericordiam et veritatem primo ipsa pietate
conversionis, deinde servandi praecepti ejus perseverantia promereri;
quid ei obest illo velut somno paululum immergi, unde paulatim
evigilans in lucem intelligentiae, propter quam rationalis anima facta
est, potest per voluntatem bonam eligere vitam bonam? quod quidem non
poterit, nisi adjuverit gratia Dei per Mediatorem. Hoc si
neglexerit homo, non tantum secundum carnem, verum etiam secundum
spiritum erit Adam: si autem curaverit, erit Adam secundum carnem
tantummodo; secundum spiritum autem recte vivens, illud etiam quod de
Adam culpabile tractum est, mundatum a labe peccati recipere merebitur
illa commutatione quam sanctis resurrectio pollicetur.
25. Sed antequam per aetatem possit secundum spiritum vivere,
necessarium habet Mediatoris Sacramentum, ut quod per ejus fidem
nondum potest, per eorum qui eum diligunt fiat. Ejus enim Sacramento
solvitur etiam in aetate infantili originalis poena peccati; a quo nisi
adjutus, etiam juvenis, carnalem concupiscentiam non domabit; nec ea
subjugata aeternae vitae meritum apprehendet, nisi ejus dono, quem
promereri studet. Ideo vivus oportet etiam infans baptizetur, ne
obsit animae societas carnis peccati, qua participata fit ut nihil
possit anima infantis secundum spiritum sapere. Ipsa quippe affectio
gravat etiam corpore exutam, nisi cum in corpore est, per unicum
sacrificium Mediatoris veri sacerdotis expietur.
|
|