|
26. Quid ergo, ait aliquis, si hoc non curaverint sui, vel
infidelitate, vel negligentia? Hoc quidem etiam de majoribus dici
potest. Possunt enim vel repente emori, vel apud eos aegrotare, ubi
eis quo baptizentur, nemo subveniat. Sed illi, inquit, habent etiam
propria peccata, quorum indigeant remissione, quae si dimissa non
fuerint, nemo eos recte dicet immerito plecti pro iis quae in sua vita
sua voluntate commiserint: illa vero anima, cui quaedam contagio
tracta de carne peccati, si de illa prima anima peccatrice non creata
est, nullo modo imputari potest (neque enim ullo peccato, sed natura
qua sic facta est, et Deo dante carni data est); cur alienabitur ab
aeterna vita, si baptizando infanti nemo subvenerit? An forte nihil
oberit? Quid ergo prodest ei cui subvenitur, si nihil obest cui non
subvenitur?
27. Hic pro sua causa quid respondere possint, qui secundum
Scripturas sanctas, vel quod apud eas inveniatur, vel quod eis non
adversetur, conantur asserere animas novas non de parentibus tractas
corporibus dari; nondum me audisse, vel uspiam legisse fateor. Non
ideo sane absentium negotium deserendum est, si quid mihi, quo
adjuvari videatur, occurrerit. Possunt enim adhuc dicere, Deum
praescium quomodo quaeque anima victura esset, si diutius in corpore
viveret, ei procurare lavacri salutaris ministrationem, cujus futuram
fuisse praevidet pietatem, cum ad annos fidei capaces veniret, si non
eum oporteret propter aliquam occultam causam morte praeveniri.
Occultum itaque est, atque ab humano, vel certe ab ingenio meo
remotissimum, cur nascatur infans, vel continuo vel cito moriturus:
sed hoc ita occultum est, ut neutros adjuvet, de quorum nunc
sententiis disceptamus. Illa enim explosa opinione qua putantur animae
pro anteactae vitae meritis in corpora detrudi, ut ea citius solvi
meruisse videatur, quae non multa peccaverat, ne contradicamus
Apostolo, nihil nondum natos boni vel mali egisse testanti (Rom.
IX, 11); nec illi qui animae traducem affirmant, possunt pro se
ostendere cur aliorum mors acceleretur, retardetur aliorum, nec qui
eas dari novas volunt singulis singulas. Occulta ergo ista causa est,
et utrisque pariter, quantum existimo, nec suffragatur, nec
adversatur.
|
|