|
28. Proinde qui de infantium mortibus urgebantur, cur omnibus sit
necessarium Baptismi sacramentum, quorum animae non ex illa ductae
sunt, cujus inobedientia peccatores constituti sunt multi; cum
respondent, peccatores quidem omnes constitui secundum carnem,
secundum animam vero nonnisi eos qui eo tempore male vixerunt, quo et
bene potuissent; omnes autem animas, hoc est et infantum, ideo habere
necessarium Baptismi sacramentum, sine quo ex hac vita etiam in illa
aetate emigrare non expedit, quia contagio peccati ex carne peccati,
qua obruitur anima, cum his inseritur membris, oberit ei post mortem,
nisi cum adhuc in ipsa carne est, Sacramento Mediatoris expietur;
eique divinitus hoc auxilium procurari, quam Deus praesciit, si usque
ad annos fidei congruos hic viveret, pie fuisse victuram, quam propter
aliquid quod ipse novit, et nasci voluit in corpore, et cito extraxit
e corpore: cum ergo haec respondent, quid eis contradici potest, nisi
incertos nos eorum salutis fieri, qui hac vita bene gesta, in
Ecclesiae pace defuncti sunt; si non solum secundum id quod quisque
vixit, verum etiam secundum id quod victurus esset, si amplius vivere
potuisset, quisque judicandus est? quandoquidem valent apud Deum
merita mala, non tantum praeteritorum, sed futurorum etiam
delictorum, a quorum reatu nec mors liberat, si antequam fuerint
commissa provenerit; nec aliquid ei praestitum est, qui raptus est ne
malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11). Deus enim
praescius illius futurae malitiae, cur non eum secundum ipsam potius
judicaturus est, si moriturae animae infantis, ne obesset ei ex
corpore peccati participata colluvies, ideo subveniendum judicavit per
Baptismum, quia praescivit eam, si viveret, pie fideliterque fuisse
victuram?
29. An ideo potius refelli hoc inventum potest, quia meum est:
illi autem qui de hac sententia certos se esse confirmant, alia
fortasse proferunt vel testimonia Scripturarum, vel documenta
rationum, quibus hanc auferant ambiguitatem, vel certe ostendant, non
esse contra id quod sentiunt illud Apostoli, quo gratiam qua salvi
efficimur, magna intentione commendans, ait, Sicut in Adam omnes
moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV,
22); et, Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores
constituti sunt multi, sic per obedientiam unius hominis justi
constituentur multi; eosdemque multos peccatores, non quibusdam
exceptis, sed omnes intelligi volens, superius ait de Adam, In quo
omnes peccaverunt (Rom. V, 19, 12): unde utique infantum
animas non posse secerni, et eo quod dictum est, omnes, et eo quod
eis per Baptismum subvenitur, non absurde credunt, qui animas ex
unius traduce sapiunt, nisi aliqua manifesta et liquida vel ratione,
quae Scripturis sanctis non repugnet, vel earum ipsarum Scripturarum
auctoritate redarguantur?
|
|