CAPUT XVII. Testimonium ex libro Sapientiae in utramque partem tractatur.

30. Jam itaque videamus, quantum suscepti hujus operis necessitas patitur, quale etiam illud sit, quod paulo ante distulimus. Scriptum est enim in libro Sapientiae: Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam; et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum (Sap. VIII, 19, 20). Cum enim videatur illos adjuvare hoc testimonium, qui non ex parentibus creari, sed venire ad corpus vel descendere Deo mittente animas dicunt; rursus hoc impedit eorum sententiam, quod ait, Sortitus sum animam bonam: cum procul dubio vel ex uno fonte manare quodammodo tanquam rivulos, vel pari natura fieri animas credant, quas Deus mittit in corpora; non autem alias bonas vel magis bonas, et alias non bonas vel minus bonas. Unde enim bonae aut magis bonae, seu non bonae aut minus bonae animae, nisi vel moribus secundum liberum voluntatis arbitrium, vel differentia temperaturae corporum, dum aliae magis, aliae minus gravantur corpore, quod corrumpitur et aggravat animam (Id. IX, 15)? Sed neque actio erat aliqua singularum quarumque animarum, qua earum mores discernerentur, antequam venirent ad corpora; nec ex corpore minus gravante potuit iste dicere animam sumam bonam, qui ait, Sortitus sum animam bonam; et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Accessisse enim dixit bonitati qua bonus erat, sortitus videlicet animam bonam, ut etiam ad corpus incoinquinatum veniret. Aliunde ergo bonus antequam veniret ad corpus: sed utique non differentia morum, quia nullum antea vitae gestae meritum; non differentia corporis, quia prius bonus quam veniret ad corpus. Unde igitur?

31. Hoc autem illis qui ex traduce animae illius praevaricatricis animas creari asserunt, quamvis pro eis sonare non videatur, quod dictum est, Veni ad corpus, tamen in caeteris non incongrue coaptatur; ut cum dixisset, Puer autem eram ingeniosus, idipsum explicans quibus causis ingeniosus esset, continuo subjungeret, Et sortitus sum animam bonam, videlicet ex paterno ingenio vel corporali temperamento. Deinde, Cum essem, inquit, magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum: quod si maternum intelligatur, ne hoc quidem quod dictum est, Veni ad corpus, huic opinioni refragabitur, cum ex anima et corpore paterno venisse ad maternum corpus accipitur incoinquinatum, videlicet vel a cruore menstruo; dicuntur enim ex hoc ingenia gravari; vel a contaminatione adulterina. Ita et haec verba libri hujus aut magis eis favent, qui animarum traducem loquuntur; aut si et isti ea possunt pro se interpretari, inter utrosque alternant.