|
32. Quae si de Domino secundum humanam, quae a Verbo assumpta
est, creaturam velimus accipere, sunt quidem in eadem circumstantia
lectionis, quae illi excellentiae non conveniant; maxime illud, quia
idem ipse qui haec in eodem libro loquitur, aliquanto superius quam
ista verba, de quibus nunc agimus, diceret, confessus est se ex
semine viri in sanguine coagulatum (Sap. VII, 2): a quo
nascendi modo utique alienus est Virginis partus, quam non ex semine
viri carnem concepisse Christi, nullus ambigit christianus. Sed quia
est in Psalmis, ubi ait, Foderunt manus meas et pedes,
dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et
conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam
miserunt sortem, quae proprie illi uni congruunt; ibi etiam dixit,
Deus, Deus meus, respice in me, utquid me dereliquisti? longe a
salute mea verba delictorum meorum (Psal. XXI, 17, 18,
19, 2), quae rursus ei non conveniunt, nisi transfiguranti in se
corpus humilitatis nostrae, quoniam membra sumus corporis ejus: et
quia in ipso Evangelio, puer proficiebat aetate, et sapientia: si
possunt etiam ista, quae circum hanc sententiam in libro Sapientiae
leguntur, propter humilem formam servi et unitatem corporis Ecclesiae
cum capite suo, eidem ipsi Domino coaptari; quid ingeniosius illo
puero, cujus in annis duodecim seniores sapientiam mirabantur (Luc.
II, 42-52)? et quid illa anima melius, quae, etiamsi vincant
non certando, sed probando, qui animarum traducem affirmant, non erit
consequens ut etiam ipsa ex illius praevaricatoris traduce venisse
credenda sit; ne per illius hominis inobedientiam etiam ipse peccator
constituatur, per cujus unius obedientiam ab illo reatu liberati,
justi constituuntur multi? et quid incoinquinatius illo utero
Virginis, cujus caro etiamsi de peccati propagine venit, non tamen de
peccati propagine concepit; ut ne ipsum quidem corpus Christi ea lex
severit in utero Mariae, quae in membris posita corporis mortis,
repugnat legi mentis? quam sancti patres conjugati refrenantes, non
quidem nisi quousque licebat in concubitum relaxarunt; nec tamen
tantummodo quousque licebat, ejus impetum pertulerunt. Proinde corpus
Christi quamvis ex carne feminae assumptum est, quae de illa carnis
peccati propagine concepta fuerat, tamen quia non sic in ea conceptum
est, quomodo fuerat illa concepta, nec ipsa erat caro peccati, sed
similitudo carnis peccati. Non enim accepit inde reatum moriendi, qui
apparet in motu carnis non voluntario, quamvis voluntate superando,
adversus quem spiritus concupiscit (Galat. V, 17): sed accepit
inde, non quod contagioni praevaricationis, sed quod exsolvendae
indebitae morti, et ostendendae promissae resurrectioni sufficeret;
quorum unum nobis ad non timendum, alterum ad sperandum valeret.
33. Denique si a me quaeratur unde acceperit animam Jesus
Christus, mallem quidem hinc audire meliores atque doctiores: sed
tamen pro meo captu libentius responderim, unde Adam , quam de
Adam. Si enim pulvis assumptus ex terra, in qua nullus hominum
fuerat operatus, meruit divinitus animari; quanto magis corpus
assumptum ex carne, in qua itidem nullus hominum fuerat operatus,
sortitum est animam bonam, cum illic erigeretur casurus, hic
descenderet levaturus? Et fortasse ideo ait, Sortitus sum animam
bonam (si tamen hoc de illo oportet intelligi), quia solent quae
sorte dantur, divinitus dari: aut, quod fidenter dicendum est, ne
vel illa anima aliquibus operibus praecedentibus ad tantum apicem
subvecta putaretur, ut cum ea Verbum caro fieret, et habitaret in
nobis (Joan. I, 14), ad auferendam suspicionem praecedentium
meritorum sortis nomen accessit.
|
|