|
1. Jam quidem ordo ipse videtur exposcere ut de peccato primi hominis
disseramus; sed quia de carne mulieris, quemadmodum facta sit,
Scriptura narravit, tacuit autem de anima, multo magis nos fecit
intentos, ut de hoc diligentius inquiramus, quonam modo refelli
possint, sive non possint, qui credunt animam de anima hominis, sicut
carnem de carne fieri, a parentibus in filios utriusque rei transfusis
seminibus. Hinc enim primitus ad hoc moventur, ut dicant quod unam
animam Deus fecerit, sufflando in faciem hominis, quem de pulvere
finxerat, ut ex illa jam caeterae crearentur animae hominum, sicut ex
illius carne omnis etiam caro hominum. Quoniam primo Adam formatus
est, deinde Eva: et ille quidem unde habuerit corpus, unde animam,
dictum est; corpus videlicet pulverem terrae, animam vero flatum
Dei: at illa de illius latere cum facta dicatur, non dicitur quod eam
Deus flando similiter animaverit, tanquam utrumque de illo ductum
sit, qui jam fuerat animatus. Aut enim taceri oportuit, inquiunt,
etiam de anima viri, ut eam, sicut possemus, datam divinitus vel
intelligeremus, vel certe crederemus: aut si hoc propterea Scriptura
non tacuit, ne animam quoque sicut carnem hominis de terra factam esse
putaremus, debuit et de mulieris anima non taceri, ne putaretur ex
traduce, si hoc verum non est. Quapropter ideo tacitum est,
inquiunt, quod in ejus faciem flaverit Deus, quia illud verum est,
quod et anima ex homine propagata est.
2. Huic suspicioni facile occurritur. Si enim propterea putant
animam mulieris ex anima viri factam, quia non scriptum est quod in
mulieris faciem flaverit Deus; cur credunt ex viro animatam feminam,
quando ne id quidem scriptum est? Unde si Deus omnes animas hominum
nascentium, sicut primam, facit, propterea Scriptura de aliis
tacuit, quoniam posset quod in una factum commemoratum est, etiam de
caeteris prudenter intelligi. Itaque si oportuit nos per hanc
Scripturam de hac re aliquid admoneri, magis si aliquid aliud fiebat
in femina, quod in viro factum non erat, ut ex carne animata ejus
anima duceretur, non sicut viri ejus aliunde corpus, aliunde anima;
hoc ipsum quod alio modo fiebat, Scriptura potius tacere non debuit,
ne hoc itidem factum putaremus quod jam de illo didiceramus. Proinde
quia non dixit ex anima viri factam esse animam mulieris, convenientius
creditur eo ipso nos admonere voluisse, nihil hic aliud putare, quam
de viri anima noveramus, id est, similiter datam esse mulieri: cum
praesertim esset evidentissimae occasionis locus, ut si non tunc quando
formata est, postea certe diceretur, ubi ait Adam, Hoc nunc os ex
ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23). Quanto
enim charius amantiusque diceret, Et anima de anima mea? Non tamen
hinc tam magna quaestio jam soluta est, ut unum horum manifestum
certumque teneamus.
|
|