|
34. Est in Epistola quae inscribitur ad Hebraeos, locus quidam
diligenti consideratione dignissimus. Cum enim per Melchisedech, in
quo hujus rei futurae figura praecesserat, discerneret sacerdotium
Christi a sacerdotio Levi, Videte ergo, inquit, qualis hic est,
cui et decimam partem Abraham dedit de primitiis patriarcha. Et ii
quidem qui de filiis sunt Levi, sacerdotium accipientes, mandatum
habent a decimis populi secundum Legem, hoc est a fratribus suis,
quamvis et ipsi ex lumbis Abrahae exierint: qui autem non est ex
genere eorum, decimavit Abraham, et habentem promissionem benedixit.
Sine ulla autem contradictione, qui minor est a majore benedicitur:
et hic quidem decimas morientes homines accipiunt; ibi autem qui
testificatur se vivere, et sicut oportet dicere, propter Abraham, et
Levi accipiens decimam decimatus est: adhuc enim in lumbis patris sui
fuit (Hebr. VII, 4-10). Si ergo etiam hoc valet ad istam
distantiam, quantum praeemineat sacerdotio Levitico sacerdotium
Christi, quod sacerdos Christus per illum praefiguratus est, qui
decimavit Abraham, in quo et ipse Levi decimatus est, profecto
Christus ab eo non est decimatus. At si propterea decimatus est
Levi, quia erat in lumbis Abrahae; propterea non est decimatus
Christus, quia non erat in lumbis Abrahae. Porro autem si non
secundum animam, sed tantum secundum carnem accipimus Levi fuisse in
Abraham; ibi erat et Christus, quia et Christus secundum carnem ex
semine est Abrahae; et ipse itaque decimatus est. Quid est ergo quod
affertur pro magna differentia sacerdotii Christi a sacerdotio Levi,
quod Levi decimatus est a Melchisedech, cum esset in lumbis
Abrahae, ubi et Christus erat, unde pariter decimati sunt; nisi
quia necesse est intelligamus, secundum aliquem modum ibi Christum non
fuisse? Quis autem neget eum secundum carnem ibi fuisse? Ergo
secundum animam ibi non fuit. Non est igitur anima Christi de traduce
praevaricationis Adae, alioquin etiam ipsa ibi fuisset.
|
|