CAPUT XX. Ad argumentum nunc allatum quid respondendum pro defendentibus animarum traducem.

35. Hic existunt illi qui traducem animarum defendunt, et dicunt confirmatam esse sententiam suam, si Levi constat etiam secundum animam fuisse in lumbis Abrahae, in quo eum decimavit Melchisedech, ut possit ab eo Christus in ista decimatione discerni: qui quoniam decimatus non est, et tamen in lumbis Abrahae secundum carnem fuit, restat ut secundum animam ibi non fuerit, et ideo sit consequens ut ibi Levi secundum animam fuerit. Hoc ad me non multum attinet, qui utrorumque collationem adhuc audire sum paratior, quam utrorumlibet jam confirmare sententiam. Interim Christi animam ab origine hujus traducis per hoc testimonium secernere volui. Invenient isti qui eis pro caeteris fortasse respondeant, et dicant, quod etiam me non parum movet, quamvis nullius hominis anima sit in lumbis patris sui, secundum carnem tamen in lumbis Abrahae constitutum Levi decimatum, et ibi constitutum secundum carnem Christum non decimatum. Secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Levi, qua ratione per concubitum venturus erat in matrem, secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamvis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. Quapropter nec Levi, nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam: secundum carnem vero et Levi, et Christus; sed Levi secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem. Cum enim sit in semine et visibilis corpulentia, et invisibilis ratio, utrumque cucurrit ex Abraham, vel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae; quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est: Christus autem visibilem carnis substantiam de carne Virginis sumpsit; ratio vero conceptionis ejus non a semine virili, sed longe aliter ac desuper venit. Proinde secundum hoc quod de matre accepit, etiam in lumbis Abrahae fuit.

36. Ille est igitur decimatus in Abraham, qui licet secundum carnem tantum, sic tamen fuit in lumbis ejus, quemadmodum in sui patris etiam ipse Abraham; id est, qui sic est natus de patre Abraham, quemadmodum de suo patre natus est Abraham, per legem scilicet in membris repugnantem legi mentis et invisibilem concupiscentiam, quamvis eam casta et bona jura nuptiarum non sinant valere, nisi quantum ex ea possunt generi substituendo prospicere: non autem et ille ibi decimatus est, cujus caro inde non fervorem vulneris, sed materiam medicaminis traxit. Nam cum ipsa decimatio ad praefigurandam medicinam pertinuerit, illud in Abrahae carne decimabatur quod curabatur, non illud unde curabatur. Eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrenique hominis, simul habebat et vulnus praevaricationis et medicamentum vulneris: vulnus praevaricationis in lege membrorum repugnante legi mentis, quae per omnem inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur; medicamentum autem vulneris in eo, quod inde sine opere concupiscentiali, in sola materia corporali, per divinam conceptionis formationisque rationem de Virgine assumptum est, propter mortis sine iniquitate consortium, et sine falsitate resurrectionis exemplum. Quapropter quod anima Christi non sit ex traduce animae illius primae praevaricatricis, puto quod etiam ipsi qui animarum traducem defendunt, consentiant; per semen quippe concumbentis patris transfundi etiam semen animae volunt, a quo genere conceptionis Christus alienus est: et quod in Abraham si secundum animam fuisset, etiam ipse decimatus esset; non esse autem decimatum, Scriptura testatur, quae hinc quoque sacerdotium ejus a Levitico sacerdotio distinguit.