|
37. An forte dicent: Sicut potuit ibi esse secundum carnem et non
decimari, cur non etiam secundum animam sine decimatione potuerit: hic
respondetur, Quia utique simplicem animae substantiam incrementis
augeri corporalibus, nec illi putaverunt qui eam corpus existimant,
quorum in parte sunt maxime qui eam ex parentibus creari opinantur.
Proinde in corporis semine potest esse vis invisibilis, quae
incorporaliter numeros agit, non oculis sed intellectu discernenda ab
ea corpulentia, quae visu tactuque sentitur: et ipsa quantitas
corporis humani, quae utique modulum seminis incomparabiliter excedit,
satis ostendit posse inde aliquid sumi, quod non habeat illam vim
seminalem, sed tantum corporalem substantiam, quae divinitus, non de
propagine concumbentium, in carnem Christi assumpta atque formata
est. Hoc autem de anima quis valeat affirmare, quod utrumque habeat,
et materiam seminis manifestam, et rationem seminis occultam? Sed
quid laborem in re quae persuaderi verbis nemini forsitan potest, nisi
tantum ac tale ingenium sit, quod possit loquentis praevolare conatum,
nec totum exspectare a sermone? Breviter itaque colligam: si potuit
et de anima fieri (quod cum de carne diceremus, forsitan intellectum
sit), ita est de traduce anima Christi, ut non secum labem
praevaricationis attraxerit, si autem sine isto reatu non posset inde
esse, non est inde. Jam de caeterarum animarum adventu, utrum ex
parentibus an desuper sit, vincant qui potuerint: ego adhuc inter
utrosque ambigo, et moveor, aliquando sic, aliquando autem sic,
salvo eo duntaxat, ut vel corpus esse animam, vel aliquam corpoream
qualitatem sive coaptationem, si ita dicenda est, quam Graeci
ARMONIAN vocant, non credam, nec quolibet ista garriente me
crediturum esse confidam, adjuvante Deo mentem meam.
|
|