|
39. His igitur quantum pro tempore potuimus pertractatis, omnia
paria vel pene patria ex utroque latere, rationum testimoniorumque
momenta pronuntiarem, nisi eorum sententia qui animas ex parentibus
creari putant, de baptismo parvulorum praeponderaret. De quibus quid
eis responderi possit, nondum mihi interim occurrit: si quid forte
postea Deus dederit, si quam etiam scribendi concesserit facultatem
studiosis talium, non gravabor. Nunc tamen non esse contemnendum
testimonium parvulorum, ut quasi refelli, si veritas contra est,
negligatur, ante denuntio. Aut enim de hac re nihil quaerendum est,
ut sufficiat fidei nostrae scire nos quo pie vivendo venturi sumus,
etsi nesciamus unde venerimus: aut si non impudenter aestuat anima
rationalis etiam hoc nosse de seipsa, absit pervicacia contendendi,
adsit diligentia requirendi, humilitas petendi, perseverantia
pulsandi; ut si nobis hoc expedire novit, qui melius quam nos quid
nobis expediat utique novit, det etiam hoc, qui dat bona data filiis
suis (Matth. VII, 7, 11). Consuetudo tamen matris
Ecclesiae in baptizandis parvulis nequaquam spernenda est, neque ullo
modo superflua deputanda, nec omnino credenda nisi apostolica esset
traditio. Habet enim et illa parva aetas magnum testimonii pondus,
quae prima pro Christo meruit sanguinem fundere.
|
|