|
40. Admoneo sane, quantum valeo, si quos ista praeoccupavit
opinio, ut animas ex parentibus credant propagari, quantum possunt
seipsos considerent, et interim sapiant corpora non esse animas suas.
Nulla enim propior natura est, qua diligenter inspecta, possit etiam
Deus, qui supra omnem creaturam suam incommutabilis permanet,
incorporaliter cogitari, quam ea quae ad ipsius imaginem facta est: et
nihil vicinius, aut fortasse nihil tam consequens, quam ut credito
quod anima corpus sit, etiam Deus corpus esse credatur. Propter hoc
enim corporalibus assuefacti et affecti sensibus, nolunt animam credere
aliud esse quam corpus, ne si corpus non fuerit, nihil sit: ac per
hoc tanto magis timent etiam de Deo credere quod corpus non sit,
quanto magis timent Deum credere nihil esse. Ita enim feruntur in
phantasias vel phantasmata imaginum, quae cogitatio de corporibus
versat, ut his subtractis tanquam per inane pereundum sit,
reformident. Ita necesse est ut et justitiam et sapientiam pingant
quodammodo in cordibus suis cum formis et coloribus, quas non possunt
incorporeas cogitare: nec tamen dicunt, quando justitia vel sapientia
moventur, ut vel laudent eas, vel secundum eas aliquid agant, quem
colorem, quam staturam, quae lineamenta vel quales formas
conspexerint. Sed de his alias et multa jam diximus, et si Deus
voluerit, ubi res videbitur postulare, dicemus. Nunc quod dicere
coeperamus, si de traduce animarum a parentibus vel non dubitant quidam
quod ita sit, vel dubitant an ita sit, animam tamen corpus esse non
audeant credere aut dicere; maxime propter quod dixi, ne Deum quoque
ipsum nihil aliud opinentur esse quam corpus, etsi excellentissimum,
etsi naturae cujusdam propriae caetera supergredientis, corpus tamen.
|
|