|
44. Noluit tamen Tertullianus animam crescere substantia sicut
corpus; afferens etiam timoris sui causam: Ne etiam decrescere
substantia dicatur, inquit, atque ita et defectura credatur. Et
tamen quia per corpus eam localiter tendit, non invenit exitum
incrementorum ejus, quam vult de semine exiguo aequari corporis
quantitati; et ait: Sed vis ejus in quo naturalia peculia consita
retinentur, salvo substantiae modulo, quo a primordio inflata est,
paulatim cum carne producitur . Hoc forte non intelligeremus, nisi
adhibita similitudine eorum quae videmus, planum faceret quod dicebat.
Constitue, inquit, certum pondus auri vel argenti rudem adhuc
massam: collectus habitus est illi, et futuro interim minor, tamen
continens intra lineam moduli totum quod natura est auri vel argenti:
dehinc cum in laminam massa laxatur, major efficitur initio suo, per
dilatationem ponderis certi, non per adjectionem, dum extenditur, non
dum augetur; etsi sic quoque augetur, dum extenditur. Licet enim et
habitu augeri, cum statu non licet. Tunc et splendor ipse provehitur
auri vel argenti, qui prius fuerat quidem et in massa, sed obscurior,
non tamen nullus: tunc et alii atque alii habitus accedunt pro
facilitate materiae, qua duxerit eam qui agit, nihil conferens modulo
nisi effigiem. Ita et animae incrementa reputanda non substantiva,
sed provocativa (Lib. de Anima, cap. 37).
45. Quis hunc crederet, cum isto corde tam disertum esse potuisse?
sed tremenda ista sunt, non ridenda. Ad hoc enim numquid cogeretur,
si aliquid cogitare posset, quod et sit, et corpus non sit? Quid
autem absurdius, quam putare massam cujuspiam metalli ex aliqua parte
crescere posse dum tunditur, nisi decrescat ex altera; vel augeri
latitudine, nisi crassitudine minuatur? aut ullum esse corpus manente
naturae suae quantitate, quod undique crescat, nisi rarescat?
Quomodo igitur implebit anima ex illa stilla seminis magnitudinem
corporis, quod animat, si et ipsa corpus est, cujus substantia nullo
accessu crescat? Quomodo, inquam, implebit carnem, quam,
vivificat, nisi tanto rarior fuerit, quanto grandius quod animaverit?
Timuit videlicet ne deficeret etiam minuendo, si cresceret; et non
timuit ne deficeret rarescendo, cum cresceret. Sed quid amplius
immorer, quando et sermo pergit in prolixiorem modum, quam petit
terminandi necessitas, et sententia mea jam satis sit nota, vel quid
certum teneam, vel unde adhuc dubitem, et quare dubitem? Proinde et
hoc volumen jam concludatur, ut quae sequuntur deinde videamus.
|
|