|
3. Quamobrem primum videndum est, utrum sancta Scriptura libri
hujus, ab ejus exordio pertractata, hinc nos dubitare permittat: tunc
recte fortasse requiremus, aut quaenam sententia potius eligenda sit,
aut in rei hujus incerto quem modum tenere debeamus. Certe enim sexto
die fecit Deus hominem ad imaginem suam; ubi etiam dictum est,
Masculum et feminam fecit eos (Gen. I, 27). Quorum illud
superius, ubi imago Dei commemorata est, secundum animam; hoc
autem, ubi sexus differentia, secundum carnem accipiebamus (Lib. 6
et 7). Et quoniam tot ac tanta testimonia, quae ibi considerata
atque tractata sunt, nos non sinebant eodem ipso sexto die etiam
formatum de limo hominem mulieremque de latere ejus accipere, sed hoc
postea factum esse post illa primitus opera Dei, in quibus creavit
omnia simul (Eccli. XVIII, 1); quaesivimus quid de hominis
anima crederemus, discussisque omnibus disceptationis nostrae
partibus, illud credibilius vel tolerabilius dici visum est, quod ipsa
hominis anima in illis operibus facta est, corporis vero ejus in mundo
corporeo tanquam in semine ratio: ne cogeremur contra verba Scripturae
aut sexto die totum factum dicere, id est, et de limo virum, et de
ejus latere feminam; aut in illis sex dierum operibus nullo modo esse
factum hominem; aut corporis humani causalem rationem tantummodo
factam, animae autem nullam, cum potius secundum ipsam sit homo ad
imaginem Dei: aut certe etsi non contra verba Scripturae aperte
posita, tamen dure atque intolerabiliter diceremus, vel in ea creatura
spirituali, quae ad hoc tantummodo creata esset, factam fuisse animae
humanae rationem, cum ipsa creatura, in qua ista ratio facta
diceretur, non commemoraretur in operibus Dei; vel in aliqua
creatura, quae in illis commemoraretur operibus, factam rationem
animae, velut in hominibus qui jam sunt, facta ratio latet
generandorum filiorum: ac sic eam vel Angelorum filiam, vel, quod
est intolerabilius, alicujus elementi corporei crederemus.
|
|