|
4. Sed nunc si ob hoc mulier non de viro, sed similiter ut ille, a
Deo factam animam asseritur accepisse, quia singulas singulis Deus
facit, non erat facta in illis primis operibus anima feminae: aut si
generalis omnium animarum ratio facta fuerat, sicut in hominibus ratio
gignendi, reditur ad illud durum ac molestum, ut vel Angelorum,
vel, quod indignissimum est, coeli corporei, vel alicujus etiam
inferioris elementi filias animas hominum esse dicamus. Ac per hoc
videndum est, etsi latet quid verum sit, quid saltem tolerabilius dici
possit: utrum hoc quod modo dixi, an in illis primis Dei operibus
unam animam primi hominis factam, de cujus propagine omnes hominum
animae crearentur; an novas subinde animas fieri, quarum nulla vel
ratio facta praecesserit in primis illis sex dierum operibus Dei.
Horum autem trium duo priora non repugnant primis illis conditionibus,
ubi simul omnia creata sunt. Sive enim in aliqua creatura tanquam in
parente ratio animae facta sit, ut omnes animae ab illa generentur, a
Deo autem creentur, quando singulis hominibus dantur, sicut a
parentibus corpora; sive non ratio animae velut in parente ratio
prolis, sed ipsa omnino cum factus est dies facta sit anima, sicut
ipse dies, sicut coelum et terra, et luminaria coeli; congruenter
dictum est, Fecit Deus hominem ad imaginem suam.
5. Hoc vero tertium quomodo non repugnet ei sententiae qua et sexto
die factus accipitur homo ad imaginem Dei, et post diem septimum
visibiliter creatus, non tam facile videri potest. Novas quippe
animas fieri, quae neque ipsae, neque ratio earum, tanquam in parente
prolis, sexto illo die facta sit cum his operibus, a quibus
consummatis, et inchoatis Deus in die septimo requievit; si
dixerimus, cavendum est ne frustra tam diligenter Scriptura commendet
sex diebus consummasse Deum omnia opera sua, quae fecit bona valde,
si aliquas adhuc naturas fuerat creaturus, quas nec ipsas nec earum ibi
rationes causaliter fecerit: nisi intelligatur, rationem quidem
singillatim faciendarum animarum nascentibus quibusque dandarum in
seipso habere, non in creatura aliqua condidisse; sed quia non
alterius generis creatura est anima, quam illius secundum quam sexto
die factus est homo ad imaginem Dei, non recte dici Deum eam facere
nunc, quae tunc non consummavit. Jam enim tunc animam fecerat,
quales et nunc facit; et ideo non aliquod novum creaturae genus nunc
facit, quod tunc in suis consummatis operibus non creavit: nec contra
illas causales rationes rerum futurarum, quas universitati tunc
indidit, haec ejus operatio est, sed potius secundum ipsas;
quandoquidem corporibus humanis, quorum ex illis primis operibus
propagatio continuata successione protenditur, tales congruit animas
inseri, quales nunc facit atque inserit.
6. Quapropter jam nihil timentes, ne contra verba libri hujus, quae
de prima illa sex dierum conditione conscripta sunt, quaelibet harum
trium sententiarum probabilitas vicerit, sentire videamur; suscipiamus
diligentiorem quaestionis hujus pertractationem, quantum adjuvat
Deus: ne forte fieri possit ut si non liquidam, de qua dubitari ultra
non debeat, tam certe acceptabilem de hac re sententiam nanciscamur,
ut eam tenere donec certum aliquid elucescat, non sit absurdum. Quod
si ne hoc quidem potuerimus, documentorum momentis undique pariterque
nutantibus, saltem non videbitur nostra dubitatio laborem devitasse
quaerendi, sed affirmandi temeritatem: ut me, si quis recte jam
certus est, docere dignetur; si quem vero nec divini eloquii, nec
perspicuae rationis auctoritas, sed sua praesumptio certum fecerat,
dubitare mecum non dedignetur.
|
|