|
7. Ac primum illud firmissime teneamus, animae naturam nec in
naturam corporis converti, ut quae jam fuit anima, fiat corpus; nec
in naturam animae irrationalis, ut quae fuit anima hominis, fiat
pecoris; nec in naturam Dei, ut quae fuit anima, fiat quod est
Deus: atque ita vicissim nec corpus, nec animam irrationalem, nec
substantiam quae Deus est, converti et fieri animam humanam. Illud
etiam non minus certum esse debet, animam non esse nisi creaturam
Dei. Quapropter si neque de corpore, neque de anima irrationali,
neque de seipso Deus animam hominis fecit, restat ut aut de nihilo eam
faciat, aut de aliqua spirituali, tamen rationali creatura. Sed de
nihilo fieri aliquid consummatis operibus, quibus creavit omnia simul,
violentum est velle monstrare; et utrum perspicuis documentis obtineri
possit, ignoro. Nec exigendum est a nobis quod vel comprehendere homo
non valet; vel si jam valeat, mirum si persuadere cuiquam potest,
nisi tali, qui etiam nullo homine docere conante, potest etiam ipse
tale aliquid intelligere. Tutius est igitur de hujusmodi rebus non
humanis agere conjecturis, sed divina testimonia perscrutari.
|
|