|
8. Quod ergo ex Angelis, tanquam parentibus Deus creet animas,
nulla mihi de canonicis Libris occurrit auctoritas. Multo minus
itaque ex mundi corporeis elementis: nisi forte illud movet, quod apud
Ezechielem prophetam cum demonstratur resurrectio mortuorum,
redintegratis corporibus, ex quatuor ventis coeli advocatur spiritus,
quo perflante vivificentur, ut surgant. Sic enim scriptum est: Et
dixit mihi Dominus, Propheta super spiritum; propheta, fili
hominis, et dic ad spiritum, Haec dicit Dominus, A quatuor
partibus ventorum coeli veni, et inspira in mortuos hos, et vivant.
Et prophetavi, sicut praecepit mihi Dominus, et introivit spiritus
vitae in eos, et revixerunt, et steterunt super pedes suos,
congregatio multa valde (Ezech. XXXVII, 9. 10). Ubi
mihi videtur prophetice significatum, non ex illo tantum campo ubi res
ipsa demonstrabatur, sed ex toto orbe terrarum resurrecturos homines,
et hoc per flatum quatuor mundi partium fuisse figuratum. Neque enim
etiam flatus ille ex corpore Domini, substantia erat Spiritus
sancti, quando sufflavit et ait, Accipite Spiritum sanctum (Joan.
XX, 22); sed utique significatum est, sic etiam ab ipso
procedere Spiritum sanctum, quomodo ab ejus corpore flatus ille
processit. Sed quia mundus non ita Deo coaptatur ad unitatem
personae, sicut caro illa Verbo ejus unigenito Filio; non possumus
dicere ita esse animam de substantia Dei, quemadmodum flatus ille a
quatuor ventis de natura mundi factus est: sed tamen aliud eum fuisse,
aliud significasse puto; quod exemplo flatus ex corpore Domini
procedentis recte intelligi potest: etiamsi Ezechiel propheta illo
loco non resurrectionem carnis, qualis proprie futura est, sed
inopinatam desperati populi reparationem per Spiritum Domini, qui
replevit orbem terrarum (Sap. I, 7), figurata revelatione
praevidit.
|
|