|
9. Illud ergo jam videamus, cuinam potius sententiae divina
testimonia suffragentur: eine qua dicitur animam unam Deum fecisse,
et dedisse primo homini, unde caeteras faceret, sicut ex ejus corpore
caetera hominum corpora; an ei qua dicitur singulas singulis facere,
sicut illi unam, non ex illa caeteras. Illud enim quod per Isaiam
dicit, Omnem flatum ego feci (Isai. LVII, 16), cum hoc eum
de anima dicere, quae sequuntur satis ostendant, ad utrumque accipi
potest. Nam sive ex una primi hominis anima, sive ex aliquo suo
secreto, omnes procul dubio animas ipse facit.
10. Et illud quod scriptum est, Qui finxit singillatim corda eorum
(Psal. XXXII, 15), si nomine cordium voluerimus animas
intelligere, neque hoc repugnat cuiquam duorum de quibus nunc
ambigimus. Sive enim ex una illa quam flavit in faciem primi hominis,
ipse utique singulas fingit, sicut etiam corpora; sive singulas vel
fingat et mittat, vel in eis ipsis quibus miserit, eas fingat:
quanquam hoc non mihi videatur dictum, nisi ex eo quod per gratiam
nostrae animae ad imaginem Dei renovatione formantur. Unde dicit
Apostolus: Gratia enim salvi facti estis per fidem, et hoc non ex
vobis, sed donum Dei est; non ex operibus, ne forte quis
extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creatum in Christo Jesu in
operibus bonis (Ephes. II, 8-10). Non enim per hanc gratiam
fidei corpora nostra creata vel ficta possumus intelligere, sed sicut
in Psalmo dictum est, Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L,
12).
11. Hinc etiam illud esse puto, Qui finxit spiritum hominis in
ipso (Zach. XII, 1); tanquam aliud sit factam animam mittere,
aliud in ipso homine facere, id est, reficere ac renovare. Sed etiam
hoc si non de gratia, in qua renovamur, sed de natura, in qua
nascimur, intelligamus, ad utramque sententiam duci potest: quia vel
ex una illa primi hominis tanquam semen animae attractum ipse fingit in
homine, ut vivificet corpus; sive spiritum vitae, non ex illa
propagine, sed aliunde corpori infusum, ipse itidem fingit per
mortales sensus carnis, ut fiat homo in animam vivam.
|
|