|
12. Illud sane de libro Sapientiae, ubi ait, Sortitus sum animam
bonam, et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum
(Sap. VIII, 19, 20); diligentiorem considerationem
flagitat. Magis enim videtur attestari opinioni qua non ex una
propagari, sed desuper animae venire creduntur ad corpora. Verumtamen
quid est, Sortitus sum animam bonam? quasi aut in illo animarum
fonte, si ullus est, aliae sint animae bonae, aliae non bonae, quae
sorte quadam exeant, quaenam cui homini tribuatur; aut alias Deus ad
horam conceptorum vel nascentium faciat bonas, alias non bonas, quarum
quisque habeat sorte, quae acciderit. Mirum si hoc eos saltem
adjuvat, qui credunt animas alibi factas, singillatim mitti a Deo
singulis quibusque corporibus hominum, ac non illos potius, qui pro
meritis operum, quae ante corpus egerunt, in corpora mitti animas
dicunt. Secundum quid enim aliae bonae, aliae non bonae venire ad
corpora possunt putari, nisi secundum opera sua? Neque enim secundum
naturam, in qua fiunt ab illo qui omnes naturas bonas facit. Sed
absit ut contradicamus Apostolo, qui dicit nondum natos nihil egisse
boni aut mali, unde confirmat non potuisse ex operibus dici, sed ex
vocante, Major serviet minori; cum de geminis ageret adhuc in
Rebeccae utero constitutis (Rom. IX, 10-13). Sequestremus
ergo paululum hoc de libro Sapientiae testimonium: neque enim
negligendi sunt, seu errent, seu verum sapiant, qui hoc specialiter
et singulariter de anima illa dictum putant mediatoris Dei et hominum
hominis Christi Jesu. Quod, si necesse fuerit, quale sit postea
considerabimus, ut si Christo convenire non potuerit, quaeramus
quemadmodum id accipere debeamus, ne contra apostolicam veniamus
fidem, putantes habere animas aliqua merita operum suorum, priusquam
incipiant in corporibus vivere.
|
|