|
13. Nunc illud videamus, quemadmodum dictum sit, Auferes spiritum
eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur. Emittes
spiritum tuum, et creabuntur; et innovabis faciem terrae (Psal.
CIII, 29, 30). Pro illis enim qui arbitrantur animas ex
parentibus sicut corpora creari, hoc videtur sonare, cum sic
intelligatur, ut spiritum eorum propterea dixerit, quod eum homines ex
hominibus acceperint: qui cum mortui fuerint, non eis poterit ab
hominibus reddi, ut resurgant; quia non rursus, quemadmodum quando
nati sunt, a parentibus ducitur, sed Deus eum reddet, qui resuscitat
mortuos (II Machab. VII, 23). Ac per hoc eumdem spiritum
dixit eorum cum moriuntur, Dei autem cum resurgunt. Quod possunt
illi, qui non ex parentibus, sed Deo mittente, animas venire
asserunt, pro sua opinione sic intelligere, ut eorum dixerit spiritum
cum moriuntur, quia in eis erat, et ab eis exit; Dei autem cum
resurgunt, quod ab ipso mittitur, ab ipso redditur: proinde hoc etiam
testimonium neutris eorum adversatur.
14. Ego vero arbitror melius intelligi hoc dictum de gratia Dei,
qua interius renovamur. Omnium enim superborum secundum terrenum
hominem viventium, et de sua vanitate praesumentium, quodammodo
aufertur spiritus proprius, cum exuunt se veterem hominem, et
infirmantur, ut perficiantur expulsa superbia, dicentes Domino per
humilem confessionem, Memento quia pulvis sumus (Psal. CII,
14): quibus dictum erat, Quid superbit terra et cinis (Eccli.
X, 9)? Per oculum quippe fidei contuentes Dei justitiam, ut non
velint constituere suam (Rom. X, 3), semetipsos despiciunt,
sicut Job dicit, et distabescunt, et aestimant se terram et cinerem:
hoc est enim, Et in pulverem suum convertentur. Accepto autem
Spiritu Dei, dicunt: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me
Christus (Galat. II, 20). Sic innovatur facies terrae, per
Novi Testamenti gratiam, numerositate sanctorum.
|
|