CAPUT IX. De eadem difficultate.

Cur enim non utrique potius essent, quando in utrisque et bonitas Dei et aequitas jure praedicatur?

12. At enim si Deus vellet, etiam isti boni essent. Quanto melius hoc Deus voluit, ut quod vellent essent: sed boni infructuose, mali autem impune non essent, et in eo ipso aliis utiles essent? Sed praesciebat quod eorum futura esset voluntas mala. Praesciebat sane, et quia falli non potest ejus praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est voluntas mala. Cur ergo eos creavit, quos tales futuros esse praesciebat? Quia sicut praevidit quid mali essent facturi, sic etiam praevidit de malis factis eorum quid boni esset ipse facturus. Sic enim eos fecit, ut eis relinqueret unde et ipsi aliquid facerent, quo quidquid etiam culpabiliter eligerent, illum de se laudabiliter operantem invenirent. A se quippe habent voluntatem malam, ab illo autem et naturam bonam, et justam poenam; sibi debitum locum, aliis exercitationis adminiculum et timoris exemplum.