|
13. Sed posset, inquiunt, etiam ipsorum voluntatem in bonum
convertere, quoniam omnipotens est. Posset plane. Cur ergo non
fecit? Quia noluit. Cur noluerit, penes ipsum est. Debemus enim
non plus sapere quam oportet sapere (Rom. XII, 3). Puto autem
paulo ante satis nos ostendisse non parvi boni esse rationalem
creaturam, etiam istam quae malorum comparatione cavet malum: quod
genus bonae creaturae utique non esset, si omnium malas voluntates in
bonum Deus convertisset, et nulli iniquitati poenam debitam
infligeret; ac sic non esset nisi solum illud genus, quod nulla vel
peccati vel supplicii malorum comparatione proficeret. Ita velut aucta
numerositate excellentioris generis, ipsorum generum bonorum numerus
minueretur.
|
|