CAPUT XI. Malorum poenis non indiget Deus, sed ex eis consulit bonorum saluti.

14. Ergo, inquiunt, est aliquid in operibus Dei, quod alterius malo indigeat, quo proficiat ad bonum? Itane obsurduerunt et excaecati sunt homines, nescio quo studio contentionis, ut non audiant vel videant, quibusdam punitis, quam plurimi corrigantur? Quis enim paganus, quis Judaeus, quis haereticus non hoc in domo sua quotidie probet? Verum cum venitur ad disputationem inquisitionemque veritatis, nolunt advertere sensus suos homines, ex quo opere divinae providentiae in eos veniat imponendae commotio disciplinae; ut si non corriguntur qui puniuntur, eorum tamen exemplo caeteri metuant, valeatque ad eorum salutem justa pernicies aliorum. Num enim malitiae eorum vel nequitiae Deus auctor est, de quorum justa poena consulit, quibus hoc modo consulendum esse constituit? Non utique: sed cum eos vitiis propriis malos futuros esse praesciret, non eos tamen creare destitit; utilitati deputans eorum, quos in hoc genere creavit, ut ad bonum proficere, nisi malorum comparatione , non possent. Si enim non essent, nulli rei utique prodessent. Parumne boni est actum ut sint, qui certe illi generi utiles sunt; quod genus quisquis non vult ut sit, nihil aliud agit, nisi ut ipse in eo non sit?

15. Magna opera Domini; exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX, 2): praevidet bonos futuros, et creat; praevidet malos futuros, et creat: seipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens et malis, misericorditer ignoscens: juste ulciscens; itemque misericorditer ulciscens, juste ignoscens: nihil metuens de cujusquam malitia, nihil indigens de cujusquam justitia; nihil sibi consulens nec de operibus bonorum, et bonis consulens etiam de poenis malorum. Cur ergo non permitteret tentari hominem illa tentatione probandum , convincendum, puniendum, cum superba concupiscentia propriae potestatis quod conceperat pareret, suoque fetu confunderetur, justoque supplicio a superbiae atque inobedientiae malo posteros deterreret, quibus ea conscribenda et annuntianda parabantur?