|
16. Si autem quaeritur cur potissimum per serpentem diabolus tentare
permissus sit; jam hoc significandi gratia factum esse, quem non
admoneat Scriptura tantae auctoritatis, tantis divinitatis documentis
agens in prophetando, quantis effectis jam mundus impletus est? Non
quod diabolus aliquid ad instructionem nostram significare voluerit,
sed cum accedere ad tentandum non posset nisi permissus, num per aliud
posset, nisi per quod permittebatur accedere? Quidquid igitur serpens
ille significavit, ei providentiae tribuendum est, sub qua et ipse
diabolus suam quidem habet cupiditatem nocendi; facultatem autem
nonnisi quae datur, vel ad subvertenda ac perdenda vasa irae, vel ad
humilianda sive probanda vasa misericordiae. Natura itaque serpentis
unde sit, novimus: produxit enim terra in verbo Dei omnia pecora, et
bestias, et serpentes; quae universa creatura habens in se animam
vivam irrationalem, universae rationali creaturae sive bonae sive malae
voluntatis, lege divini ordinis subdita est (Gen. I,
20-26). Quid ergo mirum si per serpentem aliquid agere permissus
est diabolus, cum daemonia in porcos intrare Christus ipse permiserit
(Matth. VIII, 32)?
|
|