CAPUT XIII. In Manichaeos qui diabolum in creaturis Dei censeri nolunt.

17. Magis de ipsa natura diaboli scrupulosius quaeri solet, quam totam quidam haeretici, offensi molestia malae voluntatis ejus, alienare conantur a creatura summi et veri Dei, et alterum ei dare principium, quod sit contra Deum. Non enim valent intelligere, omne quod est, in quantum aliqua substantia est, et bonum esse, et nisi ab illo vero Deo, a quo omne bonum est, esse non posse: malam vero voluntatem inordinate moveri, bona inferiora superioribus praeponendo; atque ita factum esse ut rationalis creaturae spiritus, sua potestate propter excellentiam delectatus, tumesceret superbia, per quam caderet a beatitudine spiritualis paradisi, et invidentia contabesceret. In quo tamen bonum est hoc ipsum quod vivit, et vivificat corpus, sive aerium, sicut ipsius diaboli vel daemonum spiritus, sive terrenum, sicut hominis anima, cujusvis etiam maligni atque perversi. Ita dum nolunt aliquid, quod Deus fecerit, propria voluntate peccare, ipsius Dei substantiam dicunt primo necessitate, et post inexpiabiliter voluntate corruptam atque perversam. Sed de istorum dementissimo errore alias jam diximus multa.