CAPUT XV. Superbia et amor privatus fontes malorum. Amores duo. Civitates duae. Opus de Civitate Dei pollicetur.

19. Merito initium omnis peccati superbiam Scriptura definivit, dicens: Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). Cui testimonio non inconvenienter aptatur etiam illud quod Apostolus ait, Radix omnium malorum est avaritia (I Tim. VI, 10); si avaritiam generalem intelligamus, qua quisque appetit aliquid amplius quam oportet, propter excellentiam suam, et quemdam propriae rei amorem: cui sapienter nomen latina lingua indidit, cum appellavit privatum, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet. Omnis enim privatio minuit. Unde itaque vult eminere superbia inde in angustias egestatemque contruditur, cum ex communi ad proprium damnoso sui amore redigitur. Specialis est autem avaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniae. Cujus nomine Apostolus per speciem genus significans, universalem avaritiam volebat intelligi dicendo, Radix omnium malorum est avaritia. Hac enim et diabolus cecidit, qui utique non amavit pecuniam, sed propriam potestatem. Proinde perversus sui amor privat sancta societate turgidum spiritum, eumque coarctat miseria jam per iniquitatem satiari cupientem. Hinc alio loco cum dixisset, Erunt enim homines seipsos amantes; continuo subjecit, amatores pecuniae (II Tim. III, 2), ab illa generali avaritia cujus superbia caput est, ad hanc specialem descendens quae propria hominum est. Neque enim essent etiam homines amatores pecuniae, nisi eo se putarent excellentiores, quo ditiores. Cui morbo contraria charitas non quaerit quae sua sunt, id est non privata excellentia laetatur: merito ergo et non inflatur (I Cor. XIII, 5, 4).

20. Hi duo amores, quorum alter sanctus est, alter immundus; alter socialis, alter privatus; alter communi utilitati consulens propter supernam societatem, alter etiam rem communem in potestatem propriam redigens propter arrogantem dominationem; alter subditus, alter aemulus Deo; alter tranquillus, alter turbulentus; alter pacificus, alter seditiosus; alter veritatem laudibus errantium praeferens, alter quoquo modo laudis avidus; alter amicalis , alter invidus; alter hoc volens proximo quod sibi, alter subjicere proximum sibi; alter propter proximi utilitatem regens proximum, alter propter suam: praecesserunt in Angelis; alter in bonis, alter in malis; et distinxerunt conditas in genere humano civitates duas, sub admirabili et ineffabili providentia Dei, cuncta quae creata sunt administrantis et ordinantis, alteram justorum, alteram iniquorum. Quarum etiam quadam temporali commixtione peragitur saeculum, donec ultimo judicio separentur, et altera conjuncta Angelis bonis in rege suo vitam consequatur aeternam, altera conjuncta angelis malis in ignem cum rege suo mittatur aeternum. De quibus duabus civitatibus latius fortasse alio loco, si Dominus voluerit, disseremus.