|
21. Quando ergo dejecerit superbia diabolum, ut naturam suam bonam
prava voluntate perverteret, Scriptura non dicit: ante tamen factum
fuisse, et ex hac eum homini invidisse, ratio manifesta declarat. In
promptu est enim omnibus haec intuentibus, non ex invidentia superbiam
nasci, sed ex superbia potius invidentiam. Non autem frustra putari
potest, ab initio temporis diabolum superbia cecidisse, nec fuisse
ullum antea tempus quo cum Angelis sanctis pacatus vixerit et beatus,
sed ab ipso primordio creaturae a suo creatore apostatasse; ut illud
quod Dominus ait, Ille homicida erat ab initio, et in veritate non
stetit (Joan. VIII, 44), utrumque ab initio intefigamus,
non solum quod homicida fuit, sed etiam quia in veritate non stetit.
Et homicida quidem ab illo initio ex quo homo potuit occidi; non autem
potuit occidi, antequam esset qui occideretur. Ab initio ergo
homicida diabolus, quia ipse occidit hominem primum, ante quem nullus
hominum fuit. In veritate autem non stetit, et hoc ab initio ex quo
ipse creatus est, qui staret si stare voluisset.
|
|