|
22. Quomodo enim duxisse etiam vitam beatam inter beatos Angelos
credi potest, qui futuri sui peccati atque supplicii, id est
desertionis et ignis aeterni, praescius non fuit? Si praescius non
fuit, merito quaeritur cur non fuerit . Neque enim sancti Angeli
aeternae suae vitae ac beatitudinis incerti sunt. Nam quomodo beati,
si incerti? An dicemus hoc Deum diabolo revelare noluisse, cum adhuc
esset angelus bonus, vel quid facturus, vel quid passurus esset;
caeteris vero hoc revelasse quod essent in aeternum in ejus veritate
mansuri? Quod si ita est, ideo jam non aequaliter beatus, imo jam
nec plane beatus fuit, quandoquidem plane beati de sua beatitudine
certi sunt, ut eam nullus perturbet metus. Quo autem malo merito ita
discernebatur a caeteris, ut ei Deus nec ea quae ad ipsum
pertinerent, futura revelaret? Numquid ille prius ultor, quam iste
peccator? Absit: neque enim Deus damnat innocentes. An forte ex
alio genere angelorum fuit, quibus Deus non dedit vel de seipsis
praescientiam futurorum? qui quonam modo beati possint esse non video,
quibus incerta est ipsa sua beatitudo. Nam et hoc quidam senserunt,
non fuisse diabolum in illa sublimi natura Angelorum, quae
supercoelestis est; sed in eorum qui aliquanto inferius in mundo facti
sunt, et per sua officia distributi. Tales enim fortasse posset
aliquid etiam illicitum delectare: quam tamen delectationem si peccare
nollent, libero arbitrio cohiberent; sicut homo, maxime ille primus,
qui peccati poenam nondum habebat in membris, quandoquidem et ipsa a
sanctis viris Deo subditis per ejus gratiam pietate superatur.
|
|