|
23. Porro ista quaestio de beata vita, utrum eam quisquam jam
habere dicendus sit, cui incertum est utrum secum permansura sit, an
ei miseria quandoque succedat, potest et de ipso primo homine oriri.
Nam si futuri sui peccati praescius erat divinaeque vindictae, beatus
esse unde poterat? Ergo erat in paradiso non beatus. Sed enim non
erat futuri peccati sui praescius? Ergo per hanc ignorantiam aut
ejusdem beatitudinis incertus; et quomodo jam vere beatus? aut falsa
spe certus, non scientia; et quomodo non stultus?
24. Sed tamen hominis adhuc in corpore animali constituti, cui
obedienter viventi dandum adhuc esset Angelorum consortium, et mutatio
corporis ex animali in spirituale, possumus intelligere beatam vitam
secundum quemdam modum, etiamsi non erat praescius futuri sui peccati.
Neque enim et illi praescii fuerunt, quibus Apostolus dicit, Vos
qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis,
intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1); non
absurde tamen nec improbe dicimus, beatos jam fuisse hoc ipso quod
spirituales essent, non corpore, sed justitia fidei, spe gaudentes,
in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Quanto magis
ergo, et ampliore modo beatus erat homo in paradiso ante peccatum,
quamvis incertus futuri sui casus, qui spe ita gaudebat propter
praemium futurae commutationis, ut nulla esset tribulatio cui
tolerandae patientia militaret? Quamvis enim non vana praesumptione de
incerto certus velut stultus, sed spe non infidelis; antequam
apprehenderet illam vitam, ubi certissimus ipsius aeternae vitae suae
futurus esset, posset exsultare, quemadmodum scriptum est, cum
tremore (Psal. II, 11); et hac exsultatione, multo
abundantius in paradiso, quam sancti in his terris, beatus esse, modo
quodam inferiore quam in illa vita aeterna sanctorum supercoelestiumque
Angelorum, non tamen nullo.
|
|