CAPUT PRIMUM. Recitato textu Geneseos explicatur vers. 25 cap. 2.

1. Et erant nudi ambo Adam et mulier ejus, et non pudebat illos. Serpens autem erat prudentissimus omnium bestiarum quae sunt super terram, quas fecit Dominus Deus. Et dixit serpens mulieri, Quid, quia dixit Deus, Non edetis ab omni ligno paradisi? Et dixit mulier serpenti, A fructu ligni quod est in paradiso edemus, de fructu autem ligni quod est in medio paradisi, dixit Deus, Non edetis ex eo, neque tangetis illud, ne moriamini. Et dixit serpens mulieri, Non morte moriemini: sciebat enim Deus, quoniam qua die manducaveritis de eo, aperientur vobis oculi, et eritis tanquam dii, scientes bonum et malum. Et vidit mulier quia bonum lignum ad escam, et quia placet oculis videre, et decorum est cognoscere. Et sumens de fructu ejus edit, et dedit viro suo secum, et ederunt. Et aperti sunt oculi amborum, et agnoverunt quia nudi erant, et consuerunt folia fici, et fecerunt sibi campestria. Et audierunt vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad vesperam, et absconderunt se Adam et mulier ejus a facie Domini Dei, in medio ligni paradisi. Et vocavit Dominus Deus Adam, et dixit illi, Ubi es? Et dixit ei, Vocem tuam audivi deambulantis in paradiso, et timui, quia nudus sum, et abscondi me. Et dixit illi, Quis nuntiavit tibi quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducares, ab eo edisti? Et dixit Adam, Mulier quam dedisti mecum, haec mihi dedit de ligno, et edi. Et dixit Dominus Deus mulieri, Quid hoc fecisti? Et dixit mulier, Serpens seduxit me, et manducavi. Et dixit Dominus Deus serpenti, Quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus, et ab omnibus bestiis, quae sunt super terram. Super pectus tuum et ventrem tuum ambulabis, et terram edes omnes dies vitae tuae. Et inimicitias ponam inter te et inter mulierem, et inter semen tuum et semen ejus: ipsa tibi servabit caput, et tu servabis ejus calcaneum. Et mulieri dixit, Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum. In tristitiis paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Adae autem dixit, Quia audisti vocem mulieris tuae, et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, maledicta terra in operibus tuis: in tristitiis edes illam omnes dies vitae tuae; spinas et tribulos germinabit tibi, et edes funum agri. In sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram, ex qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis. Et vocavit Adam nomen mulieris suae, Vita , quoniam haec est mater omnium viventium. Et fecit Dominus Deus Adam et mulieri ejus tunicas petticeas, et induit eos. Et dixit Dominus Deus, Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. Et nunc ne aliquando extendat manum suam, et sumat de ligno vitae, et edat, et vivat in aeternum. Et dimisit illum Dominus Deus de paradiso voluptatis operari terram, ex qua sumptus est. Et ejecit Adam, et collocavit eum contra paradisum voluptatis: et ordinavit Cherubim, et flamineam rhomphaeam quae vertitur, custodire viam ligni vitae.

2. Antequam hujus propositae Scripturae textum ex ordine pertractemus, admonendum arbitror, quod jam me et alibi in hoc opere memini praelocutum, illud a nobis esse flagitandum, ut ad proprietatem litterae defendatur quod gestum narrat ipse qui scripsit. Si autem in verbis Dei, vel cujusquam personae in officium propheticum assumptae, dicitur aliquid quod ad litteram nisi absurde non possit intelligi, procul dubio figurate dictum ob aliquam significationem accipi debet; dictum tamen esse dubitare fas non est: hoc enim a fide narratoris, et pollicitatione expositoris exigitur (Lib. 8, c. 1-7).

3. Erant ergo ambo nudi: verum est, omnino nuda erant corpora duorum hominum in paradiso conversantium. Nec pudebat eos: quid enim puderet, quando nullam legem senserant in membris suis repugnantem legi mentis suae (Rom. VII, 23)? quae illos poena peccati post perpetrationem praevaricationis secuta est, usurpante inobedientia prohibitum, et justitia puniente commissum. Quod antequam fieret, nudi erant ut dictum est, et non confundebantur: nullus erat motus in corpore, cui verecundia deberetur; nihil putabant velandum, quia nihil senserant refrenandum. Quemadmodum propagaturi essent filios, jam antea disputatum est (Supra, lib. 9, c. 3-11): non tamen eo modo credendum est, quo propagaverunt posteaquam crimen admissum praedicta ultio consecuta est; cum priusquam morerentur, jam in corpore inobedientium hominum justissimo reciprocatu inobedientium membrorum tumultum mors concepta versaret. Nondum erant tales Adam et Eva, cum ambo nudi essent, et non confunderentur.