CAPUT XIX. Angelorum conditio.

25. Dicere autem de aliquibus angelis quod in suo quodam genere beati esse possint, futurae suae iniquitatis et damnationis, vel certe perpetuae salutis incerti, quibus nec spes subesset quod aliquando et ipsi aliqua in melius mutatione certi de hac re futuri essent, vix ferenda praesumptio est: nisi forte et hoc dicatur, ita creatos istos angelos mundanis ministeriis distributos sub aliis sublimioribus et beatioribus, ut pro recte gestis praeposituris suis accipiant illam vitam beatam ac sublimiorem, de qua possint esse certissimi, cujus utique spe gaudentes possint non incongrue dici jam beati. Ex quorum numero si diabolus cecidit cum sociis iniquitatis suae, simile est hoc ei quod cadunt a justitia fidei etiam homines, simili superbia praevaricati, vel seipsos seducentes, vel illi seductori consentientes.

26. Sed asserant haec duo genera bonorum Angelorum qui potuerint, unum supercoelestium, in quibus nunquam fuit qui cadendo diabolus factus est; alterum autem mundanorum, in quibus fuit: mihi autem, fateor, unde hoc secundum Scripturas asseram, non interim occurrit; sed coarctatus quaestione illa, qua quaeritur utrum sui casus praescius, antequam caderet, fuerit, ne suae beatitudinis incertos esse vel aliquando fuisse Angelos dicerem, non sine causa putari posse dixi, diabolum ab ipso creaturae, hoc est ab ipso vel temporis vel suae conditionis initio cecidisse, nec aliquando in veritate stetisse.