|
27. Unde nonnulli eum non in hanc malitiam libero voluntatis
arbitrio esse deflexum, sed in hac omnino creatum putant, quamvis a
Domino Deo summo et vero naturarum omnium creatore: adhibentque
testimonium de libro Job, quoniam ibi scriptum est, cum de illo sermo
esset, Hoc est initium figmenti Domini, quod fecit ut illudatur ab
Angelis ejus (Job. XL, 14, sec. LXX): cui sententiae
congruit quod in Psalmo scriptum est, Draco hic quem finxisti ad
illudendum ei (Psal. CIII, 26); nisi quod hic, quem
finxisti, dixit; non autem sicut ibi, Hoc est initium figmenti
Domini: tanquam in initio eum ita finxisset, ut malus, ut invidus,
ut seductor, ut omnino diabolus esset, non voluntate depravatus, sed
ita creatus.
|
|