|
28. Haec opinio quomodo non sit adversa ei, quod scriptum est,
Fecit Deus omnia bona valde (Gen. I, 31), quamvis conentur
ostendere; nec insulse etiam vel inerudite asseratur, non tantum
conditione prima, sed etiam nunc depravatis tot voluntatibus, in summa
tamen omnia quae creata sunt, id est universam omnino creaturam bonam
esse valde, non quod boni sint in ea mali, sed quod non efficiant
malitia sua ut sub Dei administratoris imperio, virtute, sapientia,
decus et ordo universitatis aliqua ex parte turpetur sive turbetur; cum
suis quibusque voluntatibus, etiam malis, tribuantur certi et congrui
limites potestatum et pondera meritorum, ut etiam cum ipsis
convenienter justeque ordinatis universitas pulchra sit: tamen quia
quilibet occurrit, et verum est atque manifestum, justitiae ipsi esse
contrarium ut nullo praecedente merito, hoc ipsum in quoquam Deus
damnet quod in eo ipse creaverit, certaque et evidens damnatio diaboli
et angelorum ejus ex Evangelio recitatur, ubi se dicturum Dominus
praenuntiavit eis qui a sinistris sunt, Ite in ignem aeternum, qui
praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41);
nullo modo in eo naturam quam Deus creavit, sed malam propriam
voluntatem poena ignis aeterni plectendam esse credendum est.
|
|