|
29. Nec ejus naturam esse significatam quod dictum est, Hoc est
initium figmenti Domini, quod fecit ut illudatur ab Angelis ejus:
sed vel corpus aerium, quod tali voluntati congruenter aptavit; vel
ipsam ordinationem, in qua eum fecit etiam nolentem utilem bonis; vel
quod praesciens eum propria voluntate malum futurum, fecit eum tamen,
non abstinens bonitatem suam in praebenda vita atque substantia futurae
etiam noxiae voluntati , simul praevidens quanta de illo bona esset sua
mirabili bonitate ac potestate facturus. Initium autem figmenti
Domini dictus est, quod fecit ut illudatur ab Angelis ejus, non quia
ipsum primitus condidit, vel initio malum condidit; sed quia cum
sciret eum ad hoc propria voluntate malum futurum ut bonis noceret,
creavit eum ad hoc ut de illo bonis ipse prodesset. Hoc est enim, ut
illudatur ab Angelis ejus; quoniam sic illuditur, cum sanctis prosunt
tentationes ejus, quibus eos depravare conatur, ut malitia, in qua
ipse esse voluit, eo nolente sit utilis servis Dei; quia hoc
praevidens eum finxit. Ideo initium ad illudendum, quia et mali
homines vasa ejusdem diaboli, et tanquam capitis corpus, quos
nihilominus Deus malos futuros praevidens, creavit tamen ad utilitatem
sanctorum, similiter illuduntur, cum et ipsis nocere volentibus,
praestatur sanctis ex eorum comparatione cautela, et pia sub Deo
humilitas et intelligentia gratiae , et exercitatio ad tolerandos
malos, et probatio ad diligendos inimicos. Sed ille est initium
figmenti, quod sic illuditur, quia praecedit istos et temporis
antiquitate, et principatu malitiae. Hoc autem illi Deus per sanctos
Angelos facit, illo opere providentiae, quo creatas naturas
administrat, subdens videlicet angelos malos Angelis bonis, ut
malorum improbitas, non quantum nititur, sed quantum sinitur possit:
nec tantum angelorum malorum, verum et hominum, donec etiam ista
justitia, qua vivitur ex fide (Rom. I, 17), quae nunc
patienter in hominibus exercetur, convertatur in judicium (Psal.
XCIII, 15), ut possint et ipsi non solum duodecim tribus
Israel (Matth. XIX, 28), sed etiam angelos judicare (I
Cor. VI, 3).
|
|