|
30. Quod ergo putatur nunquam diabolus in veritate stetisse,
nunquam cum Angelis beatam duxisse vitam, sed ab ipso suae conditionis
initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut non propria voluntate
depravatus, sed malus a bono Deo creatus putetur; alioquin non ab
initio cecidisse diceretur: neque enim cecidit, si talis est factus.
Sed factus continuo se a luce veritatis avertit, superbia tumidus, et
propriae potestatis delectatione corruptus: unde beatae atque angelicae
vitae dulcedinem non gustavit, quam non utique acceptam fastidivit,
sed nolendo accipere deseruit, et amisit. Proinde nec sui casus
praescius esse potuit; quoniam sapientia pietatis est fructus. Ille
autem continuo impius, consequenter et mente caecus, non ex eo quod
acceperat cecidit, sed ex eo quod acciperet, si subdi voluisset Deo:
quod profecto quia noluit, et ab eo quod accepterus erat cecidit, et
potestatem illius sub quo esse noluit, non evasit; factumque in illo
est pondere meritorum, ut nec justitiae possit lumine delectari, nec
ab ejus sententia liberari.
|
|