|
31. Quod ergo per Isaiam prophetam in eum dicitur, Quomodo
cecidit de coelo Lucifer mane oriens? contritus est in terram, qui
mittebat ad omnes gentes? Tu autem dixisti sensu tuo, In coelum
ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, sedebo in monte
excelso super montes excelsos qui sunt ad aquilonem, ascendam super
nubes, ero similis Altissimo: nunc autem ad inferos descendes
(Isai. XIV, 12-14); et caetera, quae in figura regis
velut Babylonis in diabolum dicta intelliguntur, plura in ejus corpus
conveniunt, quod etiam de humano genere congregat; et in eos maxime
qui ei per superbiam cohaerent, apostatando a mandatis Dei. Sicut
enim qui erat diabolus, homo dictus est, ut in Evangelio, Inimicus
homo hoc fecit (Matth. XIII, 28); ita qui homo erat,
diabolus dictus est, ut rursus in Evangelio, Nonne ego vos duodecim
elegi, et unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 71)? Et
sicut corpus Christi quod est Ecclesia, dicitur Christus, sicut
illud est, Vos Abrahae semen estis, cum paulo superius dixisset,
Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus: non dicit, Et
seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo,
quod est Christus (Galat. III, 29, 16); et iterum,
Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra
corporis cum sint multa, unum est corpus; ita et Christus (I Cor.
XII, 12): eo modo etiam corpus diaboli, cui caput est
diabolus, id est ipsa impiorum multitudo, maximeque eorum qui a
Christo vel de Ecclesia sicut de coelo decidunt, dicitur diabolus,
et in ipsum corpus figurate multa dicuntur, quae non tam capiti quam
corpori membrisque conveniant. Itaque Lucifer qui mane oriebatur et
cecidit, potest intelligi apostatarum genus vel a Christo vel ab
Ecclesia; quod ita convertitur ad tenebras amissa luce, quam
portabat, quemadmodum qui convertuntur ad Deum, a tenebris ad lucem
transeunt, id est, qui fuerunt tenebrae lux fiunt.
|
|