CAPUT XXV. De eodem corpore diaboli dictum esse illud, Tu es signaculum, etc. Paradisus Ecclesia.

32. Item in figura principis Tyri per Ezechielem prophetam in diabolum dicta intelliguntur, Tu es signaculum similitudinis et corona decoris; in deliciis paradisi Dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es (Ezech. XXVIII, 12, 13); et caetera, quae non tam in ipsum principem spiritum nequitiae, quam in corpus ejus dicta conveniunt. Paradisus enim dicta est Ecclesia, sicut legitur in Cantico canticorum, Hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV, 12, 13). Inde ceciderunt vel aperta et corporali separatione omnes haeretici; vel occulta et spirituali, quamvis in ea corporaliter esse videantur, omnes conversi ad vomitum suum, cum post remissionem omnium peccatorum paululum ambulassent in via justitiae, in quibus facta sunt posteriora deteriora prioribus, et quibus expediebat non cognoscere viam justitiae, quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato (Prov. XXVI, 11; et II Petr. II, 21, 22). Hanc pessimam generationem Dominus describit, cum dicit spiritum nequam exire ab homine, et cum aliis septem redire, et in domo quam mundatam jam invenerat, inhabitare, ut sint novissima hominis illius pejora prioribus (Matth. XII, 43-45). Tali enim generi hominum, quod jam factum est corpus diaboli, possunt haec verba congruere, A die qua creatus es tu cum cherub, id est cum sede Dei, quae interpretatur, Multiplicata scientia, et posuit te in monte sancto Dei, hoc est in Ecclesia; unde est, Et exaudivit me de monte sancto suo (Psal. III, 5). Fuisti in medio lapidum flammeorum, id est sanctorum spiritu ferventium, lapidum vivorum: ambulasti sine vitio tu in diebus tuis, ex quo die creatus es tu donec inventa sunt delicta tua in te (Ezech. XXVIII, 14, 15). Possunt diligentius ista tractari, ut fortassis ostendatur non solum et hunc intellectum esse in his verbis posse, sed omnino alium esse non posse.