|
33. Verum quia longum est, et alium sermonem exigit eidem tantum
quaestioni deputatum; nunc sufficiat ista complexio, aut ab initio
conditionis suae diabolum a beatitudine, quam si voluisset percepturus
fuerat, impia superbia cecidisse, aut alios esse angelos inferioris
ministerii in hoc mundo, inter quos secundum eorum quamdam non
praesciam beatitudinem vixerat, et a quorum societate cum sibi subditis
angelis suis tanquam archangelus cecidit per superbam impietatem; si
hoc ullo modo asseri potest, quod mirum si potest : aut certe rationem
requirendam, quemadmodum omnes sancti Angeli, si inter illos
aliquando pariter beatus cum suis angelis diabolus vixit, nondum
habuerint etiam ipsi certam praescientiam perpetuae felicitatis suae,
sed eam post casum ejus acceperint; aut quo merito ante suum peccatum
diabolus cum sociis suis a caeteris Angelis discretus fuerit, ut ipse
sui casus futuri esset ignarus, illi autem certi permansionis suae:
dum tamen et peccatores angelos minime dubitemus detrusos tanquam in
carcerem caliginis hujus aeriae circa terras, secundum apostolicam
fidem, in judicio puniendos servari (II Petr. II, 4); et in
illa superna beatitudine sanctorum Angelorum non esse incertam vitam
aeternam, nec nobis secundum Dei misericordiam et gratiam et
fidelissimam pollicitationem incertam futuram, cum fuerimus eis post
resurrectionem et istorum mutationem corporum copulati. Ad hanc enim
spem vivimus, et ejus promissionis gratia recreamur. Quidquid autem
etiam de diabolo dici potest, cur eum Deus creaverit, cum talem
praesciret futurum, et cur omnipotens ejus voluntatem non convertat in
bonum, secundum ea quae disseruimus cum de malis hominibus similiter
quaereremus, sive intelligatur, sive credatur, sive quid melius
inveniri potest, inveniatur.
|
|