|
35. Non itaque serpens verborum sonos intelligebat, qui ex illo
fiebant ad mulierem. Neque enim conversa credenda est anima ejus in
naturam rationalem; quandoquidem nec ipsi homines, quorum rationalis
natura est, cum daemon in eis loquitur ea passione cui exorcista
requiritur, sciunt quid loquantur; quanto minus ille intelligeret
verborum sonos, quos per eum et ex eo diabolus illo modo faciebat, qui
hominem loquentem non intelligeret, si eum a diabolica passione immunis
audiret? Nam et quod putantur audire et intelligere serpentes verba
Marsorum, ut eis incantantibus prosiliant plerumque de latebris,
etiam illic diabolica vis operatur, ad cognoscendam ubique
providentiam, quam rem cui rei naturali ordine subjiciat, et quid
etiam voluntatibus malis sapientissima potestate permittat, ut hoc
magis habeat usus, serpentes moveri carminibus hominum, quam ullum
aliud genus animantium. Etiam haec enim non parva testatio est,
naturam primitus humanam serpentis seductam esse colloquio. Gaudent
enim daemones hanc sibi potestatem dari, ut ad incantationem hominum
serpentes moveant, ut quolibet modo fallant quos possunt. Hoc autem
permittuntur ad primi facti memoriam commendandam, quod sit eis quaedam
cum hoc genere familiaritas. Porro ipsum primum factum ad hoc
permissum est, ut per naturam serpentis significaretur generi hominum,
cui erudiendo haec gesta conscribi oportebat, omnis diabolicae
tentationis similitudo: quod apparebit, cum in serpentem proferri
coeperit divina sententia.
|
|