|
4. Serpens autem erat ibi prudentissimus quidem, sed omnium
bestiarum quae erant super terram, quas fecerat Dominus Deus.
Translato enim verbo dictum est, prudentissimus, vel sicut plures
latini codices habent, sapientissimus, non proprio quo in bonum accipi
solet sapientia vel Dei, vel Angelorum, vel animae rationalis;
tanquam si sapientes apes etiam formicasque dicamus, propter opera
velut imitantia sapientiam. Quanquam iste serpens non irrationali
anima sua, sed alieno jam spiritu, id est diabolico, posset
sapientissimus dici omnium bestiarum. Quantumlibet enim
praevaricatores angeli de supernis sedibus suae perversitatis et
superbiae merito dejecti sint, natura tamen excellentiores sunt omnibus
bestiis propter rationis eminentiam. Quid ergo mirum si suo instinctu
diabolus jam implens serpentem, eique spiritum suum miscens, eo more
quo vates daemoniorum implere solet , sapientissimum eum reddiderat
omnium bestiarum secundum animam vivam irrationalemque viventium?
Abusione quippe nominis ita sapientia dicitur in malo, quemadmodum in
bono astutia; cum proprie magisque usitate in latina duntaxat lingua
sapientes laudabiliter appellentur, astuti autem male cordati
intelligantur. Unde nonnulli, sicut in plerisque codicibus
invenimus, ad usum latinae locutionis, non verbum, sed potius
sententiam transferentes, astutiorem omnibus bestiis istum serpentem,
quam sapientiorem dicere maluerunt. Quid autem habeat hebraea
proprietas, utrum illic in malo, non abusive, sed proprie possint
dici et intelligi sapientes, viderint qui eam probe noverunt. Nos
tamen aperte legimus alio Scripturarum sanctarum loco sapientes ad
malum, non ad bonum (Jerem. IV, 22); et Dominus dicit
sapientiores esse filios saeculi filiis lucis, ad consulendum sibimet
in posterum quamvis fraude, non jure (Luc. XVI, 8).
|
|