CAPUT XXIX. Serpens cur dictus prudentissimus.

36. Proinde prudentissimus omnium bestiarum, hoc est, astutissimus, ita dictus est serpens propter astutiam diaboli, quae in illo et de illo agebat dolum; quemadmodum dicitur prudens vel astuta lingua, quam prudens vel astutus movet ad aliquid prudenter astuteque suadendum. Non enim est haec vis seu virtus membri corporalis quod vocatur lingua, sed utique mentis quae utitur ea. Ita etiam dictus est stilus mendax scribarum: neque enim esse mendacem pertinet, nisi ad viventem atque sentientem; sed stilus mendax dictus est, quod per eum mendax mendaciter operetur; quemadmodum si et iste serpens mendax diceretur, quod eo diabolus tanquam stilo mendaciter uteretur.

37. Hoc ideo commendandum putavi, ne quisquam existimans animantia rationis expertia humanum habere intellectum, vel in animal rationale repente mutari, seducatur in illam opinionem ridiculam et noxiam revolutionis animarum vel hominum in bestias, vel in homines bestiarum. Sic ergo locutus est serpens homini, sicut asina in qua sedebat Balaam, locuta est homini (Num XXII, 28), nisi quod illud fuit opus diabolicum, hoc angelicum. Habent enim quaedam boni et mali angeli opera similia, sicut Moyses et magi Pharaonis (Exod. VII, 10, 11). Verum in his etiam boni Angeli potentiores sunt, nec mali angeli etiam talium operum quidquam possunt, nisi quod per bonos Angelos permiserit Deus, ut retribuatur unicuique secundum cor ejus, vel secundum gratiam Dei; utrumque juste ac benigne per altitudinem divitiarum sapientiae Dei (Rom. XI, 33).