|
38. Dixit ergo serpens mulieri, Quid, quia dixit Deus, Non
edetis ab omni ligno paradisi? Et dixit mulier serpenti, A fructu
ligni quod est in paradiso edemus: de fructu autem ligni, quod est in
medio paradisi, dixit Deus, Non edetis ex eo, neque tangetis
illud, ne moriamini. Ideo prius interrogavit serpens, et respondit
hoc mulier, ut praevaricatio esset inexcusabilis, neque ullo modo dici
posset, id quod praeceperat Deus oblitam fuisse mulierem. Quanquam
et oblivio praecepti, maxime unius et tam necessarii, ad maximam
culpam damnabilis negligentiae pertineret: verumtamen evidentior ejus
transgressio est, cum memoria retinetur, et tanquam in illo Deus
assistens praesensque contemuitur. Unde necessarium fuit, cum in
Psalmo diceretur, Et memoria retinentibus mandata ejus, addere, ut
faciant ea (Psal. CII, 18). Multi enim retinent memoria, ut
contemnant ea, praevaricationis majore peccato, ubi oblivionis nulla
est excusatio.
39. Dixit ergo serpens mulieri, Non morte moriemini. Sciebat
enim Deus, quoniam quo die manducaveritis de eo, adaperientur vobis
oculi, et eritis sicut dii, cognoscentes bonum et malum. Quando his
verbis crederet mulier a bona atque utili re divinitus se fuisse
prohibitos, nisi jam inesset menti amor ille propriae potestatis, et
quaedam de se superba praesumptio, quae per illam tentationem fuerat
convincenda et humilianda? Denique verbis non contenta serpentis
consideravit lignum, viditque bonum ad escam, et decorum ad aspectum,
et non credens posse inde se mori, arbitror quod putaverit Deum
alicujus significationis causa dixisse, Si manducaveritis, morte
moriemini: atque ideo sumpsit de fructu ejus, et manducavit, et dedit
etiam viro suo secum; fortassis etiam cum verbo suasorio, quod
Scriptura tacens intelligendum relinquit. An forte nec suaderi jam
opus erat viro, quando illam eo cibo mortuam non esse cernebat?
|
|