|
40. Ergo ederunt, et aperti sunt oculi amborum. Quo , nisi ad
invicem concupiscendum, ad peccati poenam carnis ipsius morte
conceptam; ut jam esset corpus non animale tantum, quod poterat, si
obedientiam conservarent, in meliorem spiritualemque habitum sine morte
mutari, sed jam corpus mortis, in quo lex in membris repugnaret legi
mentis (Rom. VII, 23)? Neque enim clausis oculis facti
erant, et in paradiso deliciarum caeci palpantesque oberrabant, ut
vetitum lignum etiam nescientes attingerent, palpantesque fructus
prohibitos ignorando decerperent. Quomodo autem animalia et volatilia
adducta sunt ad Adam, ut videret quid ea vocaret, si non videbat? et
quomodo ipsa mulier ad virum adducta est, quando facta est, ut de illa
quam non videbat diceret, Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de
carne mea, etc. (Gen. II, 19, 22, 23)? Postremo,
quomodo vidit mulier quia bonum est lignum in escam, et quia placet
oculis ad videndum, et decorum est cognoscere, si eorum clausi erant
oculi?
41. Nec tamen ideo propter unius verbi translationem totum figurate
accipiendum est. Viderit enim quemadmodum dixerit serpens,
Aperientur vobis oculi. Hoc enim eum scriptor libri dixisse
narravit; in qua vero significatione vel sententia dixerit, lectori
considerare permisit. Hoc autem quod scriptum est, Et aperti sunt
oculi eorum, et cognoverunt quia nudi erant, ita scriptum est,
quemadmodum omnia quae gesta narrantur; nec tamen ideo in allegoricam
narrationem nos debent ducere. Neque enim et evangelista narrator
dicta cujusquam figurata ex ejus persona inserebat, ac non ex persona
sua quae fuerant gesta narrabat, cum diceret de illis duobus, quorum
unus erat Cleophas, quod cum fregisset eis Dominus panem, aperti
sunt oculi eorum, et cognoverunt eum, quem per viam non cognoverant
(Luc. XXIV, 13-31); non utique clausis oculis
ambulantes, sed eum cognoscere non valentibus. Sicut ergo ibi, sic
nec isto loco narratio figurata est, quamvis translato verbo Scriptura
usa sit, ut apertos diceret oculos, qui et antea patebant: apertos
utique ad aliquid intuendum et cogitandum, quod antea nunquam
adverterant. Ubi enim ad transgrediendum praeceptum audax curiositas
mota est, avida experiri latentia, quidnam tacto vetito sequeretur,
et noxia libertate habenas prohibitionis rumpere delectata, probabilius
existimans non esse mortem, quam timuerant, secuturam: tale quippe
pomum credendum est fuisse in illa arbore, cujus generis poma jam in
aliis arboribus innoxia senserant; unde magis crediderunt Deum posse
peccantibus facile ignoscere, quam patienter tulerunt non cognoscere
quidnam esset, vel cur eos inde cibum sumere vetuisset: mox ut ergo
praeceptum transgressi sunt, intrinsecus gratia deserente omnino
nudati, quam typho quodam et superbo amore suae potestatis
offenderant, in sua membra oculos injecerunt, eaque motu eo quem non
noverant, concupiverunt. Ad hoc ergo aperti sunt oculi, ad quod
antea non patebant, quamvis ad alia paterent.
|
|