|
42. Haec mors ea die accidit, qua factum est quod Deus vetuit.
Amisso quippe statu mirabili, corpus ipsum cui status etiam de ligno
vitae virtute mystica praebebatur, per quem nec morbo tentari, nec
mutari aetate potuissent, ut hoc in eorum carne, quamvis adhuc animali
et in melius postea commutanda, jam tamen significaretur per escam
ligni vitae, quod ex ipso spirituali alimento sapientiae, cujus
sacramentum illud lignum erat, fit in Angelis per aeternitatis
participationem, ut in deterius non mutentur: hoc ergo amisso statu,
corpus eorum duxit morbidam et mortiferam qualitatem, quae inest etiam
pecorum carni, ac per hoc etiam eumdem motum quo fit in pecoribus
concumbendi appetitus, ut succedant nascentia morientibus: sed tamen
etiam in ipsa jam poena suae generositatis index anima rationalis
bestialem motum in membris suae carnis erubuit, eique incussit
pudorem, non solum quia hoc ibi sentiebat, ubi nunquam antea tale
aliquid senserat, verum etiam quod ille pudendus motus de praecepti
transgressione veniebat. Ibi enim sensit, qua prius gratia
vestiretur, quando in sua nuditate nihil indecens patiebatur. Ibi
completum est, Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo
virtutem; avertisti autem faciem tuam , et factus sum conturbatus
(Psal. XXIX, 8). Denique illa conturbatione ad folia
ficulnea cucurrerunt, succinctoria consuerunt, et quia glorianda
deseruerant, pudenda texerunt. Nec arbitror eos cogitasse aliquid in
illis foliis, quod talibus congrueret contegi jam membra prurientia;
sed occulto instinctu ad hoc illa conturbatione compulsi sunt, ut etiam
talis poenae suae significatio a nescientibus fieret, quae peccatorem
facta convinceret, et doceret scripta lectorem .
|
|