|
43. Et audierunt vocem Domini Dei ambulantis in paradiso ad
vesperam. Ea quippe hora tales jam convenerat visitare, qui
defecerant a luce veritatis. Fortassis enim aliis intrinsecus vel
effabilibus vel ineffabilibus modis Deus cum illis antea loquebatur,
sicut etiam cum Angelis loquitur ipsa incommutabili veritate illustrans
mentes eorum, ubi est intellectus nosse simul quaecumque etiam per
tempora non fiunt simul. Forte, inquam, sic cum eis loquebatur,
etsi non tanta participatione divinae sapientiae, quantam capiunt
Angeli; tamen pro humano modulo, quantumlibet minus, sed ipso genere
visitationis et locutionis; fortassis etiam illo qui fit per
creaturam, sive in ecstasi spiritus corporalibus imaginibus, sive
ipsis sensibus corporis aliqua specie praesentata vel ad videndum, vel
ad audiendum, sicut in Angelis suis solet videri Deus vel sonare per
nubem. Nunc tamen quod audierunt vocem Dei ambulantis in paradiso ad
vesperam, nonnisi per creaturam visibiliter factum est, ne substantia
illa invisibilis et ubique tota, quae Patris et Filii est et
Spiritus sancti, corporalibus eorum sensibus locali et temporali motu
apparuisse credatur.
44. Et absconderunt se Adam et mulier ejus a facie Domini in medio
ligno quod est in paradiso. Cum Deus avertit intrinsecus faciem
suam, et fit homo conturbatus; non miremur haec fieri, quae similia
sunt dementiae, per nimium pudorem ac timorem; illo quoque occulto
instinctu non quiescente, ut ea nescientes facerent, quae aliquid
significarent, quandoque scituris posteris, propter quos ista
conscripta sunt.
|
|