CAPUT XXXIV. Adam ob nuditatem sese abscondens interrogatur a Deo.

45. Et vocavit Dominus Deus Adam, et dixit illi, Ubi es? Increpantis vox est, non ignorantis. Et hoc sane ad aliquam pertinet significationem, quod sicut praeceptum viro datum est, per quem perveniret ad feminam, ita vir prior interrogatur. Praeceptum enim a Domino per virum usque ad feminam: peccatum autem a diabolo per feminam usque ad virum. Haec mysticis significationibus plena sunt, non id agentibus in quibus facta sunt, sed de his id agente potentissima sapientia Dei. Non autem nunc significata reseramus, sed gesta defendimus.

46. Respondit ergo Adam: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, quia nudus sum, et abscondi me. Satis probabile est, solere Deum per creaturam tali actioni congruam in forma humana primis illis hominibus apparere: quos tamen nunquam permisit advertere nuditatem suam, eorum intentionem in superna sustollens, nisi cum post peccatum pudendum in membris motum poenali membrorum lege sensissent. Sic ergo affecti sunt, ut solent affici homines sub oculis hominum; et talis affectio de peccati poena erat, eum latere velle quem latere nihil potest, et ab eo carnem occultare, qui cordis inspector est. Sed quid mirum si superbi volentes esse sicut dii, evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum? Se quippe dixerunt esse sapientes in abundantia sua, et illo avertente faciem, stulti facti sunt (Rom. I, 21, 22). Quod enim jam ipsos pudebat erga seipsos, unde sibi et succinctoria fecerant, multo vehementius ab illo etiam sic succincti videri verebantur, qui tanquam familiari temperamento ad eos videndos per creaturam visibilem velut humanos oculos afferebat. Si enim propterea sic apparebat, ut homines tanquam cum homine loquerentur, quemadmodum Abraham ad quercum Mambre (Gen. XVIII, 1), illa ipsa prope amicitia pudore onerabat post peccatum, quae fiduciam dabat ante peccatum; nec jam illam nuditatem audebant ostendere talibus oculis, quae displicebat et suis.